阅读:4305回复:1

花了5天时间,啃西塞罗的一段原文,基本读懂,哈哈,纪念下

楼主#
更多 发布于:2014-07-11 10:53


Quo usque tandem
abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet?
Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium
Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum
omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque
moverunt? Patere tua consilia non sentis? Constrictam iam omnium horum scientia
teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris,
ubi fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis, quem nostrum ignorare
arbitraris?

O tempora! O
mores! Senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immo vero
etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis
ad caedem unum quemque nostrum. Nos, autem, fortes viri, satis facere rei
publicae videmur si istius furorem ac tela vitamus. Ad mortem te, Catilina,
duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem quam tu in nos
machinaris ……

Habemus senatus
consultum in te, Catilina, vehemens et grave. Non deest rei publicae consilium,
neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules desumus …… At
nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim
eius modi senatus consultum, …… quo ex senatus consulto confestim te
interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad
confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem; cupio in
tantis rei publicae periculis me non disolutum videri, sed iam me ipse inertiae
nequitiaeque condemno.

Castra sunt in
Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus collocata; crescit in dies
singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium
intra moenia atque adeo in senatu videmus, intestinam aliquam cotidie perniciem
rei publicae molientem ……

Quae cum ita sint,
Catilina, perge quo coepisti. Egredere aliquando ex urbe; patent portae;
proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant.
Educ tecum etiam omnes tuos; si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me
metu liberaveris dum modo inter me atque te murus intersit. Nobiscum versari
iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam ……

Quamquam non nulli
sunt in hoc ordine qui aut ea quae imminent non videant, aut ea quae vident
dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque
nascentem non credendo corroboraverunt; quorum auctoritatem secuti, multi non
solum improbi, verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et
regie factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana
castra pervenerit, neminem tam stultum fore qui non videat coniurationem esse
factam, neminem tam improbum qui non fateatur.

Hoc autem uno
interfecto, intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in
perpetuum comprimi posse. Quod si se eiecerit, secumque suos eduxerit, et eodem
ceteros undique collectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur
non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac semen
malorum omnium …… Quod si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse
ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati; periculum autem residebit
……

Quare secedant
improbi; secernant se a bonis; unum in locum congregentur; muro denique (id
quod saepe iam dixi) secernantur a nobis; desinant insidiari domi suae consuli,
circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos
et faces ad inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte
unius cuiusque quid de re publica sentiat. Polliceor hoc vobis, patres
conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis
auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis
consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, illustrata, oppressa,
vindicata esse videatis.

Hisce ominibus,
Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie, cumque
eorum exitio qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad
impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui eisdem quibus haec urbs auspiciis
a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere
nominamus, hunc et huius socios a tuis ceterisque templis, a tectis urbis ac
moenibus, a vita fortunisque civium arcebis, et homines bonorum inimicos,
hostes patriae, latrones Italiae, scelerum foedere inter se ac nefaria societate
coniunctos, aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis. – Cicero, In
Catilinam Oratio I*
,有删减,…… 处皆为删减。
dekdentei
黄金十字骑士
黄金十字骑士
  • 社区居民
  • 忠实会员
  • 最爱沙发
  • 社区明星
沙发#
发布于:2014-07-12 02:20
恆心 我不一鼓作氣撐不上三天
三眼假理科噴子宅男小廢物終結者<br>
Терминатор треглазнокривоучёноотбросного распылителя-задрота
Я ж вот Тампона по стене размазываю
游客

返回顶部