阅读:16598回复:21

[资源分享]居然没人发拉丁语版的《论语》

楼主#
更多 发布于:2013-09-07 00:18

转载自此博客:《论语》的拉丁文版The Latin version of Confucius' Analecta

此处有完整版拉丁文《论语》:Confucius (551 - 479 BCE)

据说四书五经都有拉丁语版,找了一下,未果。哪位有电子版可以共享就好了。

顺便 5 楼再请教一个问题,嘿嘿

===========================  我是忠诚的分割线  ==============================

我们经常抱怨西人不了解中国,可是他们对中国和汉文化的了解远比我们想象得要多。。。

晁德莅神父(Angelo

Zottoli,18261902)是一个精通中文的意大利天主教传教士。《论语》只是他拉丁语翻译中的一小部分。他那本Cursus

Litteraturae

Sinicae(《中国文化/文学教程》1879年)中有非常多的汉语与拉丁语对译,翻了一下十分惊艳。有《圣谕广训》Augustorum

edictorum ampla institutio(皇帝是译为Augustus的),包括论孝(de pietate

filiali)、“和爱族人” (de consanguineorum concordia)等;有元人杂剧(dialogi

comici),有小说(parvae narrationes,多从《今古奇观》来):《薄情郎》译成inhumanus

maritus(非人/无情的丈夫)。《三国志》为 trium regnorum

monumenta。还有一众俗语

“神不知鬼不觉” nullo,neque

spiritu,sciente

“口是风笔是踪” verba volant sripta

manent

“远水难救近火” distans aqua difficile

succurrit instanti incendio

“远亲不如近邻” longinqui affines non valent propinquos

vicinos

经一事长一智”quoties

tractantur negotia toties crescit

prudentia

"好事不出门,恶事行千里"

bonae res non egrediuntur portam, malae sparguntur melle

stadiis

“少壮不努力,老大徒伤悲” juvenis non exerens

vires senex frustra cruciabitur

“钱财如粪土,仁义值千金” pecunia et opes ut

stercus et lutum, virtus et justitia valent mille

aureos.

“将在外,君命有所不受”dux in expeditione

principis mandatum alquando non admittet

"一朝权在手,谁敢不低头" vix ut potestas in

manu, quis ausit non demeittere caput!

“来说是非者,即是是非人” veniens narrare

male facta scilicet est qui male fecit

“严父出孝子,严师出好徒” severus pater facit

pios filios, severus magister producit bonos discipulos

“从来的好事,毕竟多磨” ab initio bonum opus

debet multum limari

"公人见钱,如蝇子见血" publicus homo videns

pecuniam sicut musca videns sanguinem

“秀才不出门,能知天下事” bacchlaurens quin

exeat domo poterit scire imperii res

“路遥知马力,日久见人心”via prolixa noscitur

equi robur, tempore diuturno patet hominis animus

“福无双至,祸不单行”felicitas non duplex

venit, infortunium non solum incessit

“望梅止渴,画饼充饥”  aspectu pruni extinguere sitim,

depicto crustulo explere famem

 “一方水土,养一方人” hujus loci clima alit hujus loci

homines

 “养兵千日,用在一朝”nutritus miles mille dies, adhibetur

uno mane

  “一人造反,九族全诛” unus facit rebellionem, et novem

consanguinei omnes plectuntur

  "在家千日好,出外一时难” domi mille dies boni, foris

modicum tempus difficile;

  "做一天和尚,撞一天钟" agens una dia bonzium pulsa una die

campanam;

  “上说天堂, 下说苏杭” superius celebratur paradisus,

inferius famosa Son tcheou et Hang tcheou

  "水来土掩,兵到将迎" aquae venienti agger opponitur,

hosti accedenti dux occurrit

  "只要功夫深,铁棍磨成针" unum requiritur opus prolixum, et

ferreus baculus attenuabitur  in

aciculam;

 “城门失火,殃及池鱼" urbis porta flagrat igne, et

calamitas attingit fossae pisces

“耳闻是虚,眼见是实” aurium auditus fallax, oculorum visus

verax

 “谋事在人, 成事在天”moliri penes hominem, perficere

a  caeli est

  "天下无难事,只怕有心人" in mundo nulla difficilis res,

tantum desunt navi homines,

  ”不听老人言,一世苦黄连“ non audienti senis dicta tota vita

amarum absynthium (这句话用了possesive

dative,译得还真是妙)

  "呜呼哀哉”则是  heu

miserum!

  "三魂荡荡" animus

extra se vagans,"七魄悠悠" spiritus longe

distracti

等等,等等

书后还附有中文词汇的拉丁语翻译。

《论语》题目译为Dissertae Sententiae(直译:博学的话/观点;或直翻说出来的话/观点,或用另一个词根绑在一起的话也未尝不可)。译文水准相当高。特别适合以中文为母语或熟悉儒家文化的学人练习拉丁语之用。此外,也可从拉丁译文的用词看出19世纪下半叶西人对儒家核心词汇的诠释。比如字有时被译为pietas,但这里的pietas(虔敬)如果是天主教的概念,和罗马时代经典拉丁语中的pietas(偏对神、家人、朋友的责任等)又不一样。但把《论语》宗教化并不是Zottoli的主旨。他的选字还是很考究的,因上下文而异。比如,也经常译为humanitas(人性、文明)或virtus(美德)。而virtus这个词也常被用来译。所以在Zottoli的理解中,这些关键词或概念(比如)经常是重叠而可互换的。《论语》中的常译为lenismildgentle,柔和、中和之意)。在拉丁文版中,君子就是明智的男人(sapiens vir),而小人是庸俗的男性人(valgaris homo)。但是在“唯女子与小人为难养也”中,小人又成了奴性的人(servitii

homines)。有意思的是晁德莅选择用puella来翻译“女子”,也就是说在他的理解中,(在女人这个范畴里面)是未婚配尚在家里的女孩儿才是最麻烦的么?

下面只选了一些大家比较熟悉的《论语》句子,看拉丁版全版(无中文对应句)请移步

http://www.slu.edu/colleges/AS/languages/classical/latin/tchmat/pedagogy/latinitas/kung/k1.htm http://page.renren.com/600961195/note/816945376

Zottoli的短序:Sic liber inscribitur, quod

sententias plerumque contineat, quas Confucius suis cum discipulis

edisseruit. Abrupta sunt effata, sensusque ita quandoque concisus,

ut attentionis aciem, nisi acuatur, facile fallat. Decem sunt

capita in viginti partes dispertita: priora quinque superiorem

libri partem conficiunt, cetera inferiorem.

我的译文:此书之作,收言谈几多,为孔子及弟子所编。语焉短促,其义多难断,若不敏厉,极易误读。章有十,分诸二十部:前五较佳,其余略次。

CAPUT PRIMUM.  第一章

1. Confucius ait: studere sapientiae

et jugiter exercere hoc, nonne quidem jucundum? Et si erunt sodales

ex longinquo loco venientes, nonne quidem laetaberis? Si non, ab

aliis nesciri et non indignari, nonne etiam sapientis

est?

 子  曰:  「學  而時  習之  ,不  亦說  乎?  有朋  自遠  方來  ,不  亦樂  乎?  人不  知而  不慍  ,不  亦君  子乎  ?

3. Magister ait: comptis verbis et

ementita facie homines, raro sunt pietate praediti.

4. Tseng tse ait: Ego quotidie de

tribus examino me ipsum: an pro aliis quid tractaverint, et non

fuerim fidelis; an cum amicis versatus, non fuerim sincerus; an

traditam disciplinam haud factitaverim.

16. Philosophus ait: non angor alios

non meipsum cognoscere, angor non cognoscere alios.

PARS POSTERIOR. 第一章下部

11. Philosophus ait: recole antiqua

et hinc deduc nova, et poteris fieri praeceptor.

15. Confucius ait: addiscere quin

reflectas, tunc evanescet: reflectere quin addiscas, id erit

periculosum.

 子  曰  :「  學  而不  思  則罔  ,  思而  不  學則  殆  。」

17. Philosophus ait: Yeou, doceam

te scientiam? quod scis reputes id scire, quod nescis reputes

nescire, hoc est vere scire.

子曰:由,诲汝知之乎!知之为知之,不知为不知,是知也。

22. Philosophus ait: homo qui tamen

careat veracitate, nescio qui constabit: magnum plaustrum sine boum

jugo, et parvus currus sine equorum jugo, illa quo pacto

agentur?

 子  曰  :「  人  而無  信  ,不  知  其可  也  。大  車  無輗  ,  小車  無  軏,  其  何以  行  之哉  ?  」

23. Tse tchang petiit an decem

dynastiarum detur praenotio: Confucius reponit: Yn innitebatur in

dynastiae Hia principiis, et quod dempsit vel addidit, potest

sciri: Tcheou innixa in dynastiae Yn disciplinis, et quod demit vel

addit, jam potest sciri: quae forte succedent dynastiae Tcheou,

licet centum essent dynastiae, possunt praesciri.

CAPUT SECUNDUM. 第二章

20. Philosophus ait: oda concinentis

casarcae (I.1.) laetatur quin diffluat, moeret sed sine

sauciatione.

25. Philosophus dicebat musicam

"Concordia" esse absoluto pulchram tum absolute lenem;

dicebat musicam "Bellator" esse omnino pulchram, non

omnino lenem.

PARS POSTERIOR. 第二章下部

3. Philosophus ait: solum virtute

praeditus potest amare alios, potest odisse alios.

8. Philosophus ait: si mane acceperis

sapientiam, vespere mori licebit.

11. Philosophus ait: Sapiens vir

affectat virtutem, vulgaris homo cogitat terrena; sapiens cordi

habet leges, vulgaris homo studet lucro.

16. Philosophus ait: sapiens vir est

prudens in justitia, vulgaris homo intelligens in lucro.

 子  曰:  「君  子喻  於義  ,小  人喻  於利  。」

 

 17. Philosophus ait: videns sapientem cogita exaequare; videns non

sapientem, tunc interius teipsum examina.

 子  曰:  「見  賢思  齊焉  ;見  不賢  而內  自省  也。  」

19. Philosophus ait: Patre et matre

superstite, ne longe peragres: peragrans oportet determines

locum.

CAPUT TERTIUM.第三章

9. Tsai yu die cubabat; Confucius

ait: putridum lignum non potest caelari, e sordido luto murus non

potest tectorio exornari: pro Yu porro ad quid correptio? Initio

ego quoad alios, audiens eorum verba, jam credebam eorum

actionibus; nunc ego quoad alios, audio eorum verba, et observo

eorum actiones: a Yu porro correxi hoc.

PARS POSTERIOR. 第三章下部

24. Tsai ngo interrogans ait:

philanthropus, vel si moneas illum dicens in puteo est

homo, hunc eo ille prosequetur. Confucius ait: quomodo hoc ita

erit? Sapiens poterit admoveri, non poterit praecipitari: poterit

decipi, non poterit hallucinari.

(楼主注:这里的homo是不是弄错了,是井有仁,不是井有人啊。还是Zettoli当时用的版本和我们看到的不同?)

27. Philosophus ait: aequabilis medii

virtus, nonne illa summa est? Hominum paucorum est, et

jamdudum.

CAPUT QUARTUM第四章

21. Philosophus ait: si tres homines

iter facimus, certo erit meus magister: seligam istius bona et

prosequar ea, illius non recta et ea emendabo.

CAPUT SEPTIMUM.第七章

23. Philosophus ait: vir sapiens est

concors, sed nulla coitione; vulgaris homo coit, quin sit concors

(6).

CAPUT NONUM. 第九章

2. Philosophus ait: Homines natura

invicem approximant, morum consuetudine invicem distant.

24. Philosophus ait: solummodo

subnubae puella atque servitii homines sunt tractatu difficiles: si

propior ipsis accedas, tunc non obsequentur; si longe sis illis,

tunc indignabuntur.

(楼主注:有意思的是这里的女子并没有被译成泛指的女人feminae等等,而是用了女孩puella,尚未婚配的女孩,这意思可大不一样了。)

[Qiyut于2013-09-07 00:55编辑了帖子]
沙发#
发布于:2013-09-07 00:21
《论语》全文也转过来吧。


DISSERTAE SENTENTIAE
Confucius (551 - 479 BCE)
Auctore P. Angelo Zottoli, S.J., 1879 CE

 CAPUT PRIMUM.(学而第一)

1. Confucius ait: studere sapientiae et jugiter exercere hoc, nonne
quidem jucundum? Et si erunt sodales ex longinquo loco venientes,
nonne quidem laetaberis? Si non, ab aliis nesciri et non indignari,
nonne etiam sapientis est?
2. Yeou tse ait: sic facti homines, qui parentes colant fratresque
majores, et tamen ament se opponere superioribus, rari sunt: at qui
non ament repugnare superioribus, et tamen ament facere
seditionem, nondum ii extiterunt. Sapiens intendit rei fundamento;
fundamento constituto, rei ratio enascitur: illa observantia in
parentes et fratres, annon ipsa est exercendae pietatis
fundamentum?
3. Magister ait: comptis verbis et ementita facie homines, raro sunt
pietate praediti.
4. Tseng tse ait: Ego quotidie de tribus examino meipsum: an pro
aliis quid tractaverint, et non fuerim fidelis; an cum amicis versatus,
non fuerim sincerus; an traditam disciplinam haud factitaverim.
5. Confucius ait: dirigens mille quadrigarum regnum, accurat
negotia et est sincerus, moderatur expensas et amat alios, utitur
populo in tempore.
6. Philosophus ait: minor natu, domi quidem colat parentes, extra
autem colat majores, sit sedulus et verax, universali amore
prosequatur omnes, at arctius jungatur probis, et si actione functus
habeat superstites vires, tunc utetur ad studia liberalia.
7. Tse hia ait: prosequendo sapientes mutans voluptatum armorem,
serviendo parentibus sciens exhaurire suas vires, serviendo principi
valens devovere suam personam, cum amicis versatus loquens cum
sinceritate, licet dicatur nondum studuisse sapientiae, ego certe
dicam illum studuisse.
8. Philosophus ait: Probus vir, non gravis, jam carebit auctoritate,
et studia jam erunt sine soliditate: caput sit fidelitas et veracitas,
nullumque habeas amicum haud similem tibi ipsi, et si erras, tunc
ne formides emendari.
9. Tseng tse ait: si observes officia extrema et commemores remote
defunctos, populi pietas redibit ad liberalitatem.
10. Tse k'in petiit a Tse kong dicens: Magister perveniens in
aliquod regnum, profecto cognitionem capit ejus gubernii; petitne
illam an vero datur ipsi? Tse kong ait: Magister comitate, probitate,
reverentia, moderatione, obsequentia utitur ad obtinendam illam;
magistri de iis petitio, an non illa vero differt ab aliorum de iis
petitione?
11. Philosophus ait: patre superstite, inspice illius animum; patre
defuncto, inspice ejus actiones; si tribus annis nihil immutaverit a
patris documentis, poterit vocari filius pius,
12. Yeou tse ait: rituum praxis facilitatem habet potissimam;
antiquorum regum instituta inde sunt celebria, et parva et magna
emanarunt inde. At est aliquid non agendum: unice videre
facilitatem statimque prosequi, quin juxta ritum illam modereris,
equidem non est agendum.
13. Yeou tse ait: promissum accedat ad aequitatem, et fides poterit
praestari; obsequium congruat cum ritibus, et arcebis verecundiam
et dedecus; in adhaerendo, ne omittas qui expetendi sunt, et sic
poteris diu inniti.
14. Philosophus ait: sapiens qui vescendo non quarit saturitatem, in
mansione non quaerit commoda, est impiger in negotiis et
circumspectus in verbis, adit praeditos virtute ut dirigatur, poterit
dici amare sapientiae studium.
15. Tse kong ait: esse pauper et non adulator, dives et non superbus,
quomodo? Confucius reponit: bene est; sed nondum sicut qui sit
pauper et laetus, dives et amans urbanitatem. Tse kong ait: Carmen
(I. 55.) habet: "sicut secans et sicut limans ebur, sicut caelans et
sicut expoliens gemmas": id nonne hujusmodi sensus est?
Confucius subjungit: Se scilicet, et tunc potero simul disserere
versus: monui de praecedentibus, et jam assequitur subsequentia.
16. Philosophus ait: non angor alios non meipsum cognoscere,
angor non cognoscere alios.
 
 

 PARS POSTERIOR.(为政第二)

1. Philosophus ait: Gerens gubernium per virtutem, est sicut polare
sidus, quod manet in suo loco, et omnes stellae obvertuntur illi.
2. Philosophus ait: odae tercentae: unico verbo ad complectendum
eas dicerem: mens careat obliquitate (IV. 32).
3. Philosophus ait: si ducas illum per civiles leges, et componas
illum per poenales leges, populus sibi cavebit, at carebit pudore: si
ducas illum per virtutem, et contineas illum per ritus, habebit
pudorem atque adeo fiet rectus.
4. Philosophus ait: ego decem et quinque natus, tunc animum
applicavi ad magnam scientiam: trigesimo anno, tunc firmus
constiti; quadragesimo, jam non haesitabam; quinquagesimo, tunc
novi coeli providentiam; sexagesimo, auris facilis erat ad
intelligendum: septuagesimo, tunc sequebar quod cor desiderabat
quin transgrederer regulam.
5. Mong i tse quaesivit de pietate filiali: philosophus ait: nihil
transgredi. Fan t'che aurigante, Confucius monuit eum dicens:
Mong suen quaesivit de pietate a me; ego respondens dixi: nihil
transgredi. Fan t'che ait: quid significat? Confucius ait: viventibus,
servias ipsis juxta ritus; mortuos, sepelias eos juxta ritus, et lites eis
juxta ritus.
6. Mong ou pe interrogavit de filii pietate: Confucius ait: parentes
unice de illius infirmitate solliciti.
7. Tse yeou interrogavit de pietate filiali. Confucius ait: nunc
temporis pietas filialis scilicet significat posse subministrare; at
quoad canes et equos, aeque possunt habere alituram: si non
venereris, in quo erit discrimen?
8. Tse hia quesivit de pietate filiali: Philosophus ait: oris alacritas,
difficilis; quod si habeant negotia, et juniores puerique subeant
illorum laborem, iisque habentibus potum et cibum majores natu
alimententur, an vero hoc reputabitur pietas filialis?
9. Philosophus ait: Ego cum Hoei loquor tota die, non contradicit
quasi esset stolidus: cum recesserit, examino ejus privatam
actionem, et nihilominus par est ad splendidam executionem: Hoei
porro non est stolidus.
10. Philosophus ait: respice quid talis agat, observa ejus quale
motivum, examina quo ille delectetur; homo qui unquam latebit?
Homo qui poterit occultari?
11. Philosophus ait: recole antiqua et hinc deduc nova, et poteris
fieri praeceptor.
12. Philosophus ait: Sapiens non est unius usus vas.
13. Tse kong quaesivit de sapiente: Confucius ait: prius agit quae
dicit, et postea verba rem sequuntur.
14. Philosophus ait: Sapiens est universalis et non factiosus;
vulgaris homo est privati affectus, non universalis benevolentiae
homo.
15. Confucius ait: addiscere quin reflectas, tunc evanescet:
reflectere quin addiscas, id erit periculosum.
16. Philosophus ait: applicari ad insolitas doctrinas, id est
detrimentosum.
17. Philosophus ait: Yeou, doceam te scientiam? quod scis reputes
id scire, quod nescis reputes nescire, hoc est vere scire.
18. Tse tchang in addiscendo aspirabat ad magistratus stipendia.
Confucius ait: multis auditis sepone incerta, et caute dicas reliqua;
tunc modicum errabis: multis visis, omitte minus tuta, et caute agas
quae supersunt; tunc pauca poenitenda: in verbis pauca errata, in
actionibus pauca poenitenda; en stipendium in his consistit.
19. Ngai regulus interrogans ait: quid agam ut populus acquiescat?
Confucius respondens ait: eleva probos, abdica omnes perversos,
tunc populus acquiescet: si elevas pravos et dejicis omnes probos,
tunc populus non acquiescet.
20. Ki kang tse petiit: ut populus revereatur, sit fidelis, sicque ad
virtutem excitetur, quo id fiet pacto? Confucius ait: praesis illi cum
gravitate, tunc reverebitur; serva pietatem et clementiam, tunc erit
fidelis; promove bonos et instrue debiles, tunc excitabitur.
21. Quidam alloquens Confucium ait: Magister, quare non geris
gubernium? Confucius ait: annales (IV. 21.) nonne memorant
pietatem?Scilicet pietatem et benevolentiam in fratres, extende ad
habendum gubernium, hoc etiam est gerere gubernium; quomodo
illud unum censebitur gerere gubernium?
22. Philosophus ait: homo qui tamen careat veracitate, nescio qui
constabit: magnum plaustrum sine boum jugo, et parvus currus sine
equorum jugo, illa quo pacto agentur?
23. Tse tchang petiit an decem dynastiarum detur praenotio:
Confucius reponit: Yn innitebatur in dynastiae Hia principiis, et
quod dempsit vel addidit, potest sciri: Tcheou innixa in dynastiae
Yn disciplinis, et quod demit vel addit, jam potest sciri: quae forte
succedent dynastiae Tcheou, licet centum essent dynastiae, possunt
praesciri.
24. Philosophus ait: si non sit proprius genius, et tamen lites illi,
adulatio est. Si vides esse aequum et non agis, cares fortitudine.
 
 

 CAPUT SECUNDUM.(八佾第三)

1. Philosophus dixit de Ki cognominato: octo choros saltantes in
aula; id potest ferre, quid jam non poterit audere?
2. Tres familiae utebantur hymno yong ad tollendam sacrificii
mensam. Confucius ait: illud IV. 17. adjuvant nonnisi regnantes
principes, coeli filius religione plenus, quomodo usurpatur in trium
familiarum templo?
3. Philosophus ait: homo qui non sit pius, quoad ritus quomodo?
homo non pius, quoad musicam quomodo?
4. Lin fang petiit rituum potissimum. Confucius ait: magna sane
quaestio! In ritibus potius quam prodigalitas praestat sobrietas: in
funere potius quam concinnitas praestat maeror.
5. Philosophus ait: Barbari occidentales et boreales habent
principem; non sicut frequentissimi Sinae qui non habent.
6. Ki dominus litabat T'ai monti: Confucius alloquens Jan yeou ait
tu num non poteris mederi? Respondens ait: non possum.
Confucius subjunxit: Heu! ergone dicetur T'ai montem nec aequare
Lin fang?
7. Philosophus ait: Sapiens nihil est in quo contendat; si plane esset,
nonne in sagittando foret? At salutat obsequenter et ascendit;
descendit et cyathissat: hujusmodi, contentio sapientis est.
8. Tse hia interrogans ait: illud Carminum Venustum ridens ducit
rictum, pulcher oculus distincte nitet, et ex albo facit coloratum
quid significat? Confucius ait: pingendi opus subsequitur album
stratum. Subjungit ille: ritus etiam subsequitur? Confucius reponit:
qui effert me, Chang sit, et tunc potero simul eloqui carmina jam.
9. Philosophus ait: dynastiae Hia ritus, ego possum illos exponere,
at regnum K'i non sufficit comprobare; dynastiae Yn ritus ego
possum exponere illos, at regnum Song non sufficit ad
testificandum: codices et sapientes non suppetunt, ideo quidem: si
suppeterent, tunc ego possem illos comprobare.
10. Philosophus ait: quinquennale sacrificium, ex facta libatione, et
subsequentibus, ego non volo aspicere illud.
11. Aliquis petiit quinquennalis sacrificii significationem.
Confucius ait "nescio: qui sciret ejus significationem, quoad
imperii res, is nonne quasi respiceret in hoc?" et ostendit suam
palmam.
12. Parentabat sicut adessent: litabat spiritibus, quasi spiritus
adessent. Philosophus aiebat: ego si non intersum litamini, est sicut
non litem.
13. Wei praefectus Wang suen kia interrogans ait: illud potius quam
eblandiri apud spiritum aulae, praestat eblandiri apud spiritum foci
quid significat? Confucius ait: non ita; committens peccatum in
coelum, non habet quem deprecetur.
14. Philosophus ait: Tcheou inspexit in duas dynastias: proh quam
abundans ejus decorum! ego sequor Tcheou.
15. Philosophus ingressus primarium fanum, de singulis rebus
quaerebat. Aliquis dixit: quis dicet Tcheou civis filium cognoscere
ritus? Ingressus primarium fanum, de singulis rebus interrogat.
Confucius audiens hoc, ait: hoc ritus est.
16. Philosophus ait: sagittatio non fundatur corio, quia vires non
sunt ejusdem gradus; antiquorum erat doctrina.
17. Tse kong volebat abolere pro commonitione calendarum
offerendam ovem. Confucius ait: Se, tu amas illam ovem, ego amo
illum ritum.
18. Philosophus ait: serviens principi omnino servo ritus; alii
habent hoc pro adulatione.
19. Regni Lou Ting regulus petiit: princeps uti magistratu,
magistratus servire principi, quomodo debet? Confucius
respondens ait: princeps utitur magistratu juxta ritus, magistratus
inservit principi cum fidelitate.
20. Philosophus ait: oda concinentis casarcae (I.1.) laetatur quin
diffluat, moeret sed sine sauciatione.
21. Ngai regulus quaesivit de Telluris aris a Tsai ngo; Tsai ngo
respondens ait: Hia regia familia conserebat pinis; dynastiae Yn
homines utebantur cupressis: dynastiae Tcheau homines utuntur
castaneis, scilicet, ut populus timens contremiscat. Confucius
audiens hoc, ait: de completis rebus ne loquaris; proclinatas res ne
exprobres; cum transactae fuerint, ne crimineris.
22. Philosophus ait: Koan tchong illius capacitas proh quam exigua!
Aliquis ait: num Koan tchong parcus? Reponit: Koan familia habet
turrim San koei, et praefectorum officia non coalescunt; qui
haberetur parcus? Ergone Koan tchong cognoscit ritus? Reponit:
regni princeps diathyro obstruit januam, et Koan familia etiam
diathyro obstruit januam: regni princeps, ob duorum principum
charistia, habet invertendis poculis repositorium; Koan familia
etiam habet invertendis poculis repositorium: si Koan
cognominatus adhuc noscit ritus, quis non noscit ritus.
23. Philosophus erudiens regni Lou magnum phonascum de musica
ait: musica, ipsa potest sciri : exordio erumpit, sonis unitis:
remittitur harmonice et distincte; continenter perseverat ad
concludendum.
24 In I, confiniorum praefectus petens introduci ait: sapientes cum
pervenerint in hunc locum, mihi nondum unquam non licuit
invisere sequaces introduxerunt eum: in exitu ait: vos pauci filioli,
quid angimini de amissa dignitate? imperium caret ordine, jamdiu
quidem; caelum mox utetur magistro, ut sit lignea lingua
tintinnabulum.
25. Philosophus dicebat musicam "Concordia" esse absoluto
pulchram tum absolute lenem; dicebat musicam "Bellator" esse
omnino pulchram, non omnino lenem.
26. Philosophus ait: tenentem summa minime beneficum,
exercentem ritus sine reverentia, accedentem funus quin doleat,
ego, quo fultus, videam illos ?
 
 

 PARS POSTERIOR.(里仁第四)

1. Philosophus ait: Si vicus ex humanitate est laudandus, qui
seligat non habitare humanitatis sedem, qui censetur sapere?
2. Philosophus ait: destitutus probitate non potest diu manere in
paupertate, non potest diu manere in gaudio: probus quiescit in
virtute, sapiens lucro ducit probitatem.
3. Philosophus ait: solum virtute praeditus potest amare alios,
potest odisse alios.
4. Philosophus ait: vere intentus in probitatem, nihil mali aget.
5. Philosophus ait: Divitiae cum honoribus, sunt quod homines
concupiscunt; at nisi per propriam viam obtineas ea, ne occupes:
paupertas et ignobilitas, sunt quod homines aversantur; at vel si
non ex recto jure offenderis ea, ne deseras. Sapiens amandata
virtute, qui dum explebit sapientis nomen? Sapiens nec integrae
refectionis spatio deserit virtutem: in repentinis casibus profecto in
ea est, in eversionis angustiis profecto in ea est.
6. Philosophus ait: ego nondum vidi amatorem justitiae, osorem
iniquitatis: amator is justitiae, nihil est quod anteponat ei; osor is
iniquitatis, ita aget justitiam, ut ne minus aequum quid adveniat in
ejus personam. At est qui possit vel una die exerere suas vires in
justitiae virtutem? ego nunquam vidi ejus vires non sufficere: forte
id extitit; sed ego nondum illud vidi.
7. Philosophus ait: Homines excedunt singuli in suo genere:
observa excessus, et sic scies cordis virtutem.
8. Philosophus ait: si mane acceperis sapientiam, vespere mori
licebit.
9. Philosophus ait: litteratus intendens in sapientiam et tamen
erubescens vilem vestitum et rudem cibum, non est dignus quicum
illam edisseram.
10. Philosophus ait: Sapiens vir quoad totum imperium, nihil
obstinat velle nihil nolle, aequitas est quacum adhaeret.
11. Philosophus ait: Sapiens vir affectat virtutem, vulgaris homo
cogitat terrena; sapiens cordi habet leges, vulgaris homo studet
lucro.
12. Philosophus ait: Incumbere in lucrum ad agendum, multas
simultates excipiet.
13. Philosophus ait: Potesne juxta officiorum veracitatem
administrare regnum? tunc quid negotii? Si non potes juxta
officiorum veracitatem administrare regnum, tunc ad quid
officiorum formae?
14. Philosophus ait: ne angaris quod careas dignitate, sed sollicitus
sis de eo ob quod eleveris; ne angaris quod nemo teipsum noscat,
sed quaere esse dignus ut noscaris.
15, Philosophus ait O Chen, mea agendi ratio per unum transigit
omnia: Tseng tse reponit: certe. Confucius abit; scholae alumni
interrogarunt, dicentes: quid significat? Tseng tse ait: Magistri
ethica est integritas cordis extensa ad proximum, et nihil aliud.
16. Philosophus ait: sapiens vir est prudens in justitia, vulgaris
homo intelligens in lucro.
17. Philosophus ait: videns sapientem cogita exaequare; videns non
sapientem, tunc interius teipsum examina.
18. Philosophus ait: serviens patri et matri sensim reprehendas;
videns eorum voluntatem non morem gerere, magis reverere quin
deterrearis; si te vexent, nec tum indignaberis.
19. Philosophus ait: Patre et matre superstite, ne longe peragres:
peragrans oportet determines locum.
20. Philosophus ait: Parentum aetas nequit non teneri; hinc quidem
ut laeteris, inde vero ut timeas.
21. Philosophus ait: antiqui sermonem non effundebant;
verecundabantur se eo non attingere.
22. Philosophus ait: qui in se coercendo deficiant sibi, rari sunt.
23. Philosophus ait: sapiens amat esse tardus in verbis et promptus
in actionibus.
24. Philosophus ait: virtus non sola manet, certe habet asseclas.
25. Tse yeou ait: si serviens principi es importunus, tunc dedecore
afficieris; si cum amico es importunus, tunc alienabis.
 
 

 CAPUT TERTIUM.(公冶长第五)


1. Confucius dixit, discipulo Kong yé t'chang posse uxorem dari;
licet esset inter vincula, non esse ejus culpam; sumens suam filiam,
tradidit illi nuptui. Confucius dicebat de Nan yong; si regnum
potiatur ordine, non rejicietur; si regnum destituatur ordine, evadet
a poenis et nece. Sumpsit sui fratris filiam et tradidit illi nuptui.
2. Confucius dicebat de Tse tsien, quantae sapientiae iste vir! at si
regnum Lou non haberet sapientes, ille unde sumpsisset eam?
3. Tse kong interrogans ait: ego Se quomodo? Confucius ait: tu es
vas. Subjungit: quodnam vas? Reponit: gemmata capedo.
4. Quidam dixit: Yong perfectus, at non facundus. Confucius
reponit; ad quid inservit facundia? excipiens alios cum verborum
discussione, saepe odio habetur ab aliis: nescio an ille perfectus; at
ad quid inservit facundia?
5. Confucius jusserat T'si tiao k'ai magistratum; respondens ait: ego
id necdum potui indubitate noscere. Confucius gavisus est.
6. Philosophus ait: mea doctrina non propagatur: si conscensa rati
fluctuam in mari, qui me sequetur is nonne Yeou? Tse lou id
audiens gavisus. Confucius subjunxit: Yeou, amas fortitudinem
plusquam ego; at cares quo feras judicium de rebus.
7. Regni Lou magistratus Mong on pé interrogavit, an Tse lou
corde perfectus esset; Confucius ait: nescio. Iterum petiit;
Confucius ait: Yeou, in mille quadrigarum regno, potest fieri ut
regat ejus milites: nescio illius cordis perfectionem. Et Kieou
quomodo? Confucius ait: Kieou, in mille familiarum urbe,
centumve quadrigarum familia, potest gerere ejus gubernatorem;
nescio illius cordis virtutem. Et T'che quomodo? Confucius ait:
T'che adstrictus cingulo consistens in regia, posset cum hospitibus
eloqui nescio ejus interiorem virtutem.
8. Philosophus alloquens Tse kong ait: tu cum Hoei, quisnam
potior? Respondens ait: Se, qui ausim suspicere Hoei? Hoei,
audiens unum inde scit decem, Se audio unum ad sciendum duo.
Confucius ait: non vales illum; ego concedo tibi quod non vales.
9. Tsai yu die cubabat; Confucius ait: putridum lignum non potest
caelari, e sordido luto murus non potest tectorio exornari: pro Yu
porro ad quid correptio? Initio ego quoad alios, audiens eorum
verba, jam credebam eorum actionibus; nunc ego quoad alios,
audio eorum verba, et observo eorum actiones: a Yu porro correxi
hoc.
10. Philosophus ait: ego nondum vidi fortiter rigidum. Quidam
subjungens ait: Chen t'chang. Confucius reponit: T'chang voluptati
deditus; qui potest esse fortis?
11. Tse kong ait: ego quod nolo alios addere super me, ego etiam
volo non addere super alios; Confucius ait: Se, non est quod tu sis
assequutus.
12. Tse kong ait: Magistri concinnum decorum, possum obtinere ut
percipiam: at Magistri doctrinam de natura coelique lege, non datur
percipere.
13. Tse lou si habuerat documentum quin illud potuerit in actum
deducere, id solum timebat ne nova haberetur auditio.
14. Tse kong interrogans ait: K'ong wen tse ob quid vocatus est
expolitus? Confucius ait: sagax et amans studium, nec erubescebat
inferiores interrogare: propter hoc vocatus est expolitus.
15. Philosophus dicebat regni Tcheng toparcham Tse t'chan habere
sapientis dotes quatuor: Is sua agens est humilis, serviens superiori
est obsequiosus, alens populum est beneficus, administrans
populum est aequus.
16. Philosophus ait: Regni T'si toparcha Yen p'ing tchong apposite
cum aliis amicitiam nectit; diutine, et adhuc reveretur eos.
17. Philosophus ait: Regni Lou toparcha Tsang wen tchong
habitaculum fecit magno testudini; montibus insculpuntur
columnarum capitelli, ceratophyllo depinguntur trabium
columellae; quomodo is sapiens?
18. Tse tchong interrogans ait: Nobilis administrator Tse wen ter
magistratus factus gessit ministrum, nec habuit gaudii speciem; ter
cessavit ab eo, quin ulla esset displicentiae species; antiqui ministri
administrationem, profecto illam edocebat novum ministrum; is
quomodo? Confucius ait fidelis quidem. Subjungit: an corde
perfectus? Reponit: nondum scivi; qui attigerit perfectionem?
Toparcha T'soei tse occidit T'si regulum. T'si toparcha T'chen wen
tse habens equorum decem quadrigas, reliquit hoc et abscessit
illinc; cum pervenerit in aliud regnum, tunc dixit: assimilantur meo
magno magistratui T'soei tse, et discessit hinc; adivit unum aliud
regnum et iterum dixit; assimilantur meo magno magistratui T'soei
tse, et discessit hinc: quomodo? Confucius ait: purus quidem.
Subjungit: an corde perfectus? Reponit: nondum scio; qui attigerit
perfectionem?
19. Regni Lou toparcha Ki wen tse iterum iterumque cogitabat, et
postea agebat: Confucius hoc audito ait: bis jam sufficit.
20. Philosophus ait: toparcha Ning ou tse, regno habente ordinem
tunc sapivit; regno amittente ordinem, tunc insanivit: ejus sapientia
potest attingi, ejus insipientia non potest attingi.
21. Confucius cum esset in T'chen ait: revertar jam, quidni revertar?
mei pagi filioli, animo grandi tenuiorumque incurioso,
conspicuoque sunt absoluti decoro, at normam nesciunt ad quam id
exigant.
22. Philosophus ait: Pé i et Chou t'si non recogitabant antiqua
errata; aversantes illos ideo erant rari.
23. Philosophus ait: quis dicet regni Lou hominem Wei cheng kao
esse rectum? Cum quis petierit acetum, ipse petiit a suo vicino, et
dedit illi.
24. Philosophus ait: phalerata verba, fucatam faciem, exaggeratum
officium, antiquus sapiens Tsouo k'ieou ming ea erubescebat; ego
K'ieou etiam ea erubesco: recondere odium, et amice tractare unum
aliquem, Tsouo k'ieou ming id erubescebat; ego K'ieou etiam id
erubesco.
25. Yen yuen et Ki lou ad latus aderant: Confucius ait: quidni
singuli dicatis vestrum animum? Tse lou ait: vellem currus et equos,
et indui levibus rhenonibus, cum amicis ea communicare, eaque
pessumdantibus neutiquam tamen succensere. Yen yuen ait: vellem
nan jactare meas dotes, nec amplificare merita. Tse lou addit:
vellem audire magistri votum. Confucius ait: senes, alimento eos
tranquillare; amicos, fidelitate eos prosequi: iuniores amore eos
fovere.
26. Philosophus ait: itane ergo? ego nondum vidi, qui possit videre
suos defectus, et interius seipsum incusare.
27. Philosophus ait: decem familiarum pagus certe habet fidelem et
sincerum, sicut me K'ieou; at non, sicut me K'ieou, amatorem
sapientiae studii.
板凳#
发布于:2013-09-07 00:22
PARS POSTERIOR.(雍也第六)


1. Philosophus ait: Yong posset fieri meridiei obversus. Tchong
kong interrogavit de Tse sang pé tse. Confucius ait: bene quidem;
modicus est. Tchong kong ait: vita rigidus, administratione autem
modicus, et sic gubernare suum populum, nonne quidem juste? At
vita remissior indeque administratione remissior, nonne tunc erit
nimis remissus? Confucius ait: mei Yong verba recta sunt.
2. Ngai regulus petiit, e discipulis quis esset amans studium
sapientiae; Confucius respondens ait: Erat Yen hoei, qui amabat
hoc studium: non transferebat iram, non bis fallebat: at infeliciter
brevis fuit vitae et mortuus est: nunc vero nemo est; nondum
percepi amatorem hujus studii.
3. Tse hoa missus fuerat in T'si, Jan tse pro illius matro petiit
annonam. Confucius ait: des illi medimnum; petiit augmentum: ait:
des illi ducenarium pondus: Jan tse dedit illi frugum quinque
milliaria pondera. Confucius ait: T'che petiit regnum T'si vectus
pinguibus equis, indutus leves rhenones: ego illud audivi, quod
sapiens opitulatur indigentibus, non vero addit divitibus. Yuen-se
agebat ejus administrum; dedit huic frugum nongentas mensuras;
recusavit. Confucius ait: ne ita: eas largieris tuis villis, pagis,
oppidis, vicis, quidni?
4. Philosophus loquens de Tchong kong dicebat: Versicoloris
vaccae pullum, rufulum et adeo belle cornutum, licet velis non
adhibere, montani fluvialesque spiritus an illi rejicient?
5. Philosophus ait: Hoei! ejus cor tres menses non excedebat cordis
perfectione: ceteris vero diei mensisve est meta, et non amplius.
6. Ki k'ang tse interrogavit an Tchong yeou potis esset fungi
administratione: Confucius ait: Yeou est judicii potens, pro
fungendo munere, quid erit negotii? Ait: Se poteritne fungi
gubernii munere? Reponit: Se est penetrantis ingenii; pro fungendo
munere quaenam erit diflicultas? Ait K'ieou poteritne interesse
gubernio? Reponit: K'ieou est dotibus pollens; ut intersit gubernio,
quid difficultatis erit?
7. Ki cognominatus misit ad Min tse k'ien, ut gereret urbis Pi
gubernatorem. Min tse k'ien ait: belle pro me recuses: quod si sit
qui revocet me, tunc ego profecto ero Wen fluvium supra.
8. Pé nieou habebat infirmitatem: Confucius invisit illum, et ex
fenestra apprehendens illius manum ait: amittetur; fatum est! talis
est vir, et tamen habet talem morbum! talis vir qui fit, ut habeat
talem morbum!
9. Proh quam sapiens ille Hoei! cum unius fiscellae cibo uniusque
cucurbitulae potu, manebat in vili angiportu; alii non ferrent
hujusmodi squalorem, Hoefi nec immutabat suam laetitiam: proh
quam sapiens ille Hoefi!
10. Jan k'ieou ait: non quod non amem magistri doctrinam; vires
non suppetunt. Confucius ait: cui vires non sufficiunt, is media via
deficit: nunc vero tu haerescis.
11. Philosophus alloquens Tse hia ait: tu esto sapiens litteratus; ne
sis vulgaris litteratulus.
12. Tse yeou agebat Ou urbis gubernatorem. Confucius ait: tu esne
nactus hominem? Respondit: est T'an t'ai mié ming, qui vians non
sequitur compendiariam, et nisi pro publico negotio, nondum
unquam accessit ad Yen domum.
13. Philosophus ait: Lou toparcha Mong tche fan non se jactat:
capta fuga, tunc erat in postsignanis; jam portam ingressurus,
stimulavit suum equum dicens: non quod ego ausus fuerim retro
esse, equus noluit progredi.
14. Philosophus ait: si non habes precatoris T'ouo facundiam, nec
habes Song principis Tchao pulchritudinem, difficile est quod
servaberis in praesenti saeculo.
15. Philosophus ait: quis potest exire nisi per ostium? et quare
nemo transit per hanc naturalis legis viam?
16. Philosophus ait: si nativa simplicitas superet culturae ornatum,
tunc eris rudis; si ornatus superet simplicitatem, tunc fies praetorii
scriba; si ornatus et simplicitas debita sint proportione, nonnisi tunc
eris sapiens.
17. Philosophus ait: homo nascitur rectus; quod non rectus tamen
vivat, fortunata est dispensatio.
18. Philosophus ait: cognoscens sapientiam non sicut amans illam;
amans illam non valet eum, qui delectatur illa.
19. Philosophus ait: mediocrem hominem supereminentes possunt
edoceri sublimiora; mediocri homini inferiores non possunt
sublimiora edoceri.
20. Fan t'che interrogavit de prudentia. Confucius ait: vacare
hominum naturali perfectioni, revereri varios spiritus et procul se
habere ab eis, potest dici prudentia. Petiit de cordis perfectione: ait:
perfectus si anteponat partem difficilem et postponat acquisitionem,
poterit dici perfectus.
21. Philosophus ait: prudens delectatur aquarum fluiditate,
perfectus amat montium immobilitatem; prudens actione movetur,
perfectus virtute quiescit; prudens jucunde vivit, perfectus est
longaevus.
22. Philosophus ait: Regnum T'si si uno gradu immutetur, perveniet
ad regni Lou gradum: Lou si uno gradu proficiat, perveniet ad
rectam normam.
23. Philosophus ait: angulatum poculum sine angulis; o quale, o
vere angulatum vas!
24. Tsai ngo interrogans ait: philanthropus, vel si moneas illum
dicens in puteo est homo, hunc eo ille prosequetur. Confucius ait:
quomodo hoc ita erit? Sapiens poterit admoveri, non poterit
praecipitari: poterit decipi, non poterit hallucinari.
25. Philosophus ait: Sapiens late incumbit in scientiam, et
moderatur eam ad honestatis leges; sicque poterit non refragari
sapientiae.
26. Confucius invisit Nan tse; Tse lou inique tulit: Confucius
imprecatus ait: si est quod ego peccavi, caelum me rejiciat, me
rejiciat.
27. Philosophus ait: aequabilis medii virtus, nonne illa summa est?
Hominum paucorum est, et jamdudum.
28. Tse kong ait: si sit qui late beneficus in populum, etiam possit
omnibus opitulari, is quomodo? an poterit dici philanthropus?
Confucius ait: qui agis de philanthropia? at nonne requiretur
sanctus? Yao et Choen, illi adhuc laborabant de hoc, Philanthropus
volens ipse consistere, etiam erigit alios; volens ipse penetrare,
etiam promovet alios; posse ab intimo sui sumere exemplum, id
dicendum philanthropiae tessera.

 

 


CAPUT QUARTUM.(述而第七)


1. Philosophus ait: refero et non creo; credo et amo antiquitatem,
mihi sumens assimilari cum meo Lao p'ong (5).
2. Philosophus ait: meditari animoque doetrinam infigere,
addiscere et non fastidire, instituere alios et non deficere, ecquid
inveniuntur in me (6)?
3. Philosophus ait: virtutem non excoli, scientiam non edisseri,
cognitam justitiam non posse prosequi, minus rectum non posse
emendare haecme sollicitant.
4. Confucius vacivus degens, exporrecto erat animo hilarique
fronte.
5. Philosophus ait: admodum sane ego contabui: jamdiu ego non
amplius per somnium video Tcheou Ducem (1).
6. Philosophus ait: intende in rectum doctrinam, insiste in virtutem,
adhaere in cordis perfectionem, to recrea in liberalibus disciplinis.
7. Philosophus ait: si ipsemet praeferens fasciculum sicca carnis
ascendat, ego nondum ullum non edocui (2).
8. Philosophus ait: non conantem intelligere non erudio, non
conantem loqui non expedio; si proposito uno angulo, nequeas de
tribus ceteris reponere, jam non repetam.
9. Confucius comedens ad habentis funus latus, haud unquam
saturabatur: Confucius in qua die condoluerat, jam non cantabat.
10. Philosophus alloquens Yen yuen dixit: ut adhibiti quidem
agamus, depositi vero latitemus, duntaxat ego et to sumus ita. Tse
lou ait: si magister educeret tria agmina, tunc quemnam sibi
associaret (3)? Confucius ait: sine armis aggredientem tigrem, sine
cymba se committentem flumini, morientemque absque dolore, ego
non mihi associarem: si quem deberem, profecto qui aggreditur res
cam circumspectione, et amat praemeditari ad perficiendum.
11. Philosophus ait: si divitiae quidem possent comparari, vel
tenentem scuticam administrum, ego etiam id agerem: at quando
non penes me est comparare, prosequar ego quod affecto (1).
12. Confucius quibus sollicite attendebat, castum, bellum et
morbus (2).
13. Philosophus in T'si audiens musicam "Concordia," tresque
menses quin perciperet carnium saporem, ait: non cogitabam
componentem musicam pervenisse ad hunc gradum (3).
14. Jan yeou ait: an magister est pro regni Wei principe (4)? Tse
kong respondit: bene: ego mox sciscitabor hoc. Ingressus ait: Pé i
et Chou t'si cujusmodi sunt homines? Respondet: antiquitatis
sapientes (5). ait: piguitne facti? Reponit: quaesierant perfectionem
et adepti sunt perfectionem, quid adhuc pigendum? Egressus dixit:
magister non favet (6).
15. Philosophus ait: vesci grossioribus cibis, potare aquam,
complicare cubitum ad incumbendum ei, voluptas etiam inest inter
haec: at sine aequitate divitem esse atque nobilem, pro me est sicut
fluctuans nubes (7).
16. Philosophus ait: si adderentur mihi aliquot anni, et
quinquaginta studerem Mutationibus, possem vacare magnis culpis
(8).
17. Philosophus quae passim loquebatur, Carmen, Annales, et
servare ritus; haec omnia passim loquebatur.
18. Ché Dux (1) quaesivit de Confucio a Tse lou; Tse lou non
respondit Confucius ait: tu quare de me non dixisti: ille est homo,
qui enitens scire, obliviscitur comedere, reque laetatur ut immemor
sit dolorum, nec sentiat senectutem mox adventuram.
19. Philosophus ait: ego non sum ex nativitate jam doctus
sapientiam; amans antiquitatem sategi ad cam exquirendam.
20. Philosophus non loquebatur de monstris, violentiis,
turbationibus et spiritibus.
21. Philosophus ait: si tres homines iter facimus, certo erit meus
magister: seligam istius bona et prosequar ea, illius non recta et ea
emendabo.
22. Philosophus ait: Coelum infudit virtutem in me; Hoan T'oei,
ille quid me faciet (2)?
23. Philosophus ait: vos duo tresve filioli, putatisne me quid
celasse? Ego nil celavi vos, ego nihil egi, quod non
communicaverim meis filiolis ita est K'ieou (3).
24. Philosophus in quatuor erudiebat, in scientia, moralitate,
fidelitate, et veracitate.
25. Philosophus ait: sanctum virum, ego non obtinui ut illum
viderem; si obtineam videre sapientem, jam bene erit: perfectum
virum, ego non potui adhuc illum videre; si queam videre
habentem constantiam, tunc bene erit. Non habere et tamen facere
possidentem, esse vacuus et tamen facere plenum, esse pauper et
tamen facere magnificum, difficile est ut sit durabile (4).
26. Philosophus hamo et non reti piscabatur, jaculans non
sagittabat quiescentes (1).
27. Philosophus ait: quod si sunt sunt qui nesciunt et tamen rem
agant, ego non ita. Multis auditis, seligere qua bona sunt, eaque
persequi, et multa videre, illaque mente infigere; sciendi secunda
classis est (2).
28. Pago Hou hiang difficile erat communicare documenta: puer se
praesentavit: discipuli titubabant. Confucius ait: cum quis se
purificet ad ingrediendum, approbo illum purificari, non spondeo
de illius anteactis approbo illum ingredientem, non approbo illum
recedentem: porro quid ita severi (3)?
29. Philosophus ait: cordis perfectio nunquid longe abest? Si ego
volo perfectionem, statim perfectio adest.
30. Regni T'chen praefectus criminum petiit, an regni Lou Tchao
regulus nosceret ritus; Confucius respondit noscere ritus. Confucio
recedente, salutavit discipulum Ou ma k 'i, et introducto eo dixit:
ego audiveram sapientem virum non facere coitionem: an sapiens
etiam facit coitionem? Princeps uxorem duxit a regno Ou, quae
erat ejusdem cognominis, et dixit eam Ou mong tse: si princeps
vero noscit ritus, quis non noscit ritus? Ou ma k'i id retulit:
Confucius ait: ego K'ieou fortunatus; si habeo culpam, alii certo
illam resciunt (4).
31. Philosophus congrediens aliquos canentes et vero perite, certo
jubebat repetere illud, et postea concinebat illis,
32. Philosophus ait: in litteris forte ego sicut ceteri: at quod ipse
agam sapientem, ego vero nondum id sum consecutus.
33. Philosophus ait: si agatur de sanctitate atque perfectione, tunc
ego qui ausim? Si e contra quod ea agendo non fastidiam,
edocendo alios nonfatiger, id vero potest affirmari, et nihil aliud.
Kong si hoa ait: enimvero, id scilicet discipulus non potest
addiscere (1).
34. Confucio graviter aegrotante, Tse lou petiit fieri deprecationes.
Confucius ait: fit ne hoc? Tse lou respondit: fit quidem:
euchologium ait precamur vos in superis et inferis, coeli terraeque
Spiritus. Confucius ait ego K'ieou deprecor jamdiu (2).
35. Philosophus ait: si prodigus, tunc non es obsequens: si
praeparcus, tunc tenax; potius quam non obsequens, praestat esse
tenax.
36. Philosophus ait: Sapiens vir tranquillus dilatato est animo,
vulgaris homo semper moerenti est corde.
37. Confucius comis cum gravitate, severus sine asperitate,
officiosus cum maturitate.

 

 


PARS POSTERIOR.(泰伯第八)


1. Philosophus ait: T'ai pé, ille potest dici summa virtutis sane.
Iterum iterumque imperium cessit, et populo nec datum ut laudibus
celebraret.
2. Philosophus ait: officiosus at sine modo, tunc molestus; attentus
sine regula, tune meticulosus; strenuus sine moderatione, tunc
perturbator; rectus sine discretione, tune anxius: sapiens princeps
studiosus sit erga parentes, tunc populus assurget ad virtutem:
veterani et antiquiores non negligantur, tunc populus non
parvipendet (3).
3. Tseng tse habens morbum, vocavit scholae discipulos et ait:
detegite meos pedes, et detegite meas manus (4). Carmen (II. 41.)
ait: sis pavidus, sis caucus, sicut instares profundae voragini, sicut
calcares tenuem glaciem; jam nunc in posterum ego agnoscam me
servatum, o filioli.
4. Tseng tse aegrotante, Lou toparcha Mong king tse obsalutavit
eum. Tseng tse erudiens ait: avi mox moritura, ejus vox est lugubris;
homo cum est moriturus, ejus sermo quidem bonus. Sapiens quae
majoris aestimat in vita ratione sunt tria: ut efferendo corporis
habitum, in hoc removeat arrogantiam et dissolutionem;
componendo oris speciem, tunc accedat ad sinceritatem; et
proferendo verborum sonum, jam absit ab indecoro et absono
calathorum pyxidumque res vero habent administros qui servent
(1).
5. Tseng tse ait: ut instructus peritia sciscitaretur ab imperito,
instructus multis quareret a tenuiore, habens perinde esset ac non
habens, plenus perinde ac vacuus, offensus neque controversaretur,
olim meus sodalis jam impendebat operam in haec (2).
6. Tseng tse ait: cui possit committi sex palmorum pupillus,
possitque concredi centum stadiorum imperium, et subeunti
magnum discrimen adhuc non possit eripi, is sapiens vir? Sapiens
vir sane (3).
7. Tseng tse ait: litterati nequeunt, quin magnanimi et fortes sint:
onus grave et via longa. Cordis perfectionein susceperunt in
proprium onus; nonne quidem grave est? Mortui tunc demum
cessabunt; nonne etiam longum est (4)?
8. Philosophus ait: exordire a Carmine, confirmaberis per Ritus,
perficieris per Musicam.
9. Philosophus ait: populus potest fieri ut sequatur aliquid, fieri
nequit ut comprehendat illud.
10. Philosophus ait: amator fortitudinis aegre ferens paupertatem,
perturbator erit; si quis jam careat probitate, et adverseris illi jam
nimis, erit perturbator.
11. Philosophus ait: si habeas Tcheou Ducis dotum splendorem,
casu quo superbias et avaritia sordescas, cetera nec digna intuitu
jam (1).
12, Philosophus ait: tres annos studens sapientia, quin intendat in
stipendium, non facile invenitur (2).
13. Philosophus ait: firmiter adhaerens ama sapientia studium, ad
mortem tenax proba virtutis viam; periclitans regnum ne
ingrediaris, turbatum regnum ne inhabites; si imperium servet
ordinem, tune to exhibeas; si destituatur ordine, tunc latites: cum
regno constat lex, pauperem esse atque ignobilem, probrosum est;
cum regno deest lex, divitem esse atque nobilem, pudendum est.
14. Philosophus ait: non constitutus in ea dignitate, ne moliaris
illius administrationem.
15. Philosophus ait: in magistri Tche initio, odae "Concinens
Casarca" finalis stropha proh quam plene implebat aures (3)!
16. Philosophus ait: fervidum nec vero rectum, rudem nec tamen
sedulum, totum ineptum et tamen non sincerum, hujusmodi ego
non agnosco.
17. Philosophus ait: disce quasi non fueris assecutus, et adhuc time
ne illud amittas.
18. Philosophus ait: proh sublimitas! Choen et Yu tenebant
imperium, et tamen nulli intererant (4).
19. Philosophus ait: Oh quam magnus Yao tenens principatum!
proh sublimitas! nonnisi coelum est magnum, et nonnisi Yao
aemulatus illud. Proh immensitatem! populus non valuit verbis
assequi. 0 quam excelsa ille obtinuit gestorum merita, o quam
splendidum ille habuit decori apparatum (5)
20. Choen habebat praefectos quinque viros, et imperium bene
administrabatur; On rex aiebat: ego habeo bene administrantes
praefectos decem homines (1). Confucius subjunxit: dotes rarae
sunt, nonne id ita est? Yao et Choen imperii concursus, solus prae
hoc nostro fuit florentior: et tamen, cum intersit una mulier, novem
sunt viri et nil amplius. At ex tribus partibus imperii habentem duas,
cum his subjecte serviisse, dynastiae Yn, Tcheou nostri virtus, illa
potest dici summa virtus. (2)
21. Philosophus ait: Imperatorem Yu, ego nullo defectu noto.
Parcus potus et cibi, at valde pius erga manes et spiritus; vulgaris
ordinario vestitu, at valde pulcher in sacro gremiali et tiara; humilis
patatio et aedibus, at exhausit vires in agrariis aquaeductibus. Yu,
mihi nulla rima fatiscit (3).

 

 


CAPUT QUINTUM.(子罕第九)


1. Philosophus raro loquebatur de lucro, atque Providentia, atque
perfectionis natura.
2. Ta hiang vici homo dixerat: magnus vere Confucius! Late
eruditus at caret quo fiat famosus (4). Confucius id audiens,
allocutus scholae discipulos ait: ego quam tractabo? Tractabone
aurigationem, tractabone jaculationem (5)? Ego tractabo
aurigationem.
3. Confucius ait: cannabinus pileus e ritu est; nunc vero sericus,
minus dispendiosus: ego sequar multitudinem. Salutare ab imo,
ritus est; nunc fit salutatio in summo, et arrogantia est; licet
contradicam multitudini, ego sequar imum (1).
4. Philosophus exuerat quatuor: non habebat privatos sensus, non
absolutas determinationes, non pervicaciam, non egoismum (2).
5. Philosophus angebatur in K'oang; ait: Wen rex cum obierit,
doctrinae apparatus nunquid non est hic (3)? Si coelum deleturum
fuisset hunc apparatum, posterus mortalis non obtinuissem
participare hunc apparatum coelum nondum deleturum est nunc
apparatum; K'oang homines, illi ad me quid?
6. Summus gubernator petiit a Tse kong dicens: magister nonne
sanctus? Quam ille multa callet! Tse kong ait: certe coelum late
promovit illum accedere sanctitati; et insuper multa callet.
Confucius hoc audito ait summus gubernator an me noscit? Ego a
pueris conditione humilis, ideo multas calleo artes, viliores res. At
num sapiens multas habebit? Non multas. Lao addidit: Confucius
dicebat: ego nullo munere functus, ideo artitus (4).
7. Philosophus ait: num ego habeo scientias? Non habeo scientias.
At si quid vilis homuncio petat a me, vel summe hebes; ego
discutio ejus rei duo extrema, atque exhaurio (5).
8. Philosophus ait: phoenix avis non advenit: flumen non emittit
mappam: de me actum est (6).
9. Philosophus cum videbat lugubria indutos, galero togaque
honestatos, et coecos, videns illos licet aetate juniores, solebat
assurgere, eosque praeteriens solebat accelerare gradum (1).
10. Yen yuen suspirantis instar ingemens ait: si suspicio illam,
magis elevatur; si effodio illam, magis solidatur; si video illam esse
in conspectu, en repente extat a tergo (2). Magister ordinatim belle
ducit homines: ampliat me scientiis, coercet me ritibus: vel si
vellem haerere, non possem. At cum exhauserim meam
capacitatem, en sicut prostaret aliquid erectum et valde eminens;
licet vellem persequi illud, non est medium (3).
11. Confucio aegrotante, ingravescente, Tse lou misit discipulos,
qui essent administri. Morbo remittente ait: proh! quamdudum
istius Yeou agendi ratio fallax est: non habeo administros, et putor
habere administros; ego quem fallam, fallamne coelum? Imo ego
potius quam mori in administrorum manibus, nonne praeoptassem
mori inter duorum triumve filiolorum manus? Imo ego licet non
obtinuerim solemne funus, an ego mortuus essem in via (4)?
12. Tse kong ait: sit pulchra gemma in loco; an recondes arcula et
abscondes, an vero quaeres bonum pretium et vendes? Philosophus
ait: oh venderem, utique venderem illam! at ego expecto pretium
(5).
13. Philosophus volebat interesse novenis barbaris; quispiam alit:
abjecti sunt; quomodo erit hoc? philosophus ait: sapiens quibus
intersit, quidnam abjectionis supererit (6)?
14. Philosophus ait: ego ex Wei redii in Lou, et nonnisi tunc
musica reformata, atque Decorum et Praeconia singula obtinuerunt
suam formam (1).
15. Philosophus ait: foris quidem servire summatibus et ministris,
domi vero servire patri et fratribus majoribus; in funerea re non
audere non eniti; non fieri vino obrutus; ista qui existunt in me?
16. Philosophus consistens fluentum juxta, ait: transeuntes ita! non
cessant diu noctuque (2).
17. Philosophus ait: ego nondum vidi, qui amet virtutem sicut amat
pulchram speciem.
18. Philosophus ait: exempli gratia, facio monticulum; si,
deficiente perfectionem una tantum corbula, sisto, ego sisto: sit
exempli gratia plana terra; licet superdederim vix unam corbulam,
si progredior, ego progredior (3).
19. Philosophus ait: qui edoctus non pigrabatur, is nonne Hoei
erat?
20. Philosophus loquens de Yen yuen aiebat: deflendus io! Ego vidi
illum progredi, nondum vidi illum sistere.
21. Philosophus ait: germinans quod non florescat, oh datur!
florescens quod non fructificet, datur heu
22. Philosophus ait: Minores natu sunt verendi; qui enim scies illos
futuros minus quam tu nunc es? At si quadragenarii,
quinquagenarii, adhuc sine nomine, tunc quidem non sunt digni
quos verearis (4).
23. Philosophus ait: legitimae admonitionis sermo, potestne non
excipi? at emendari est potius. Blande compellantis verba,
possuntne non delectare? at perpendere est potius. Si delectaris et
non perpendis, excipis et non emendaris, ego non habeo quod
faciam jam (5).
24. Philosophus ait: tribus legionibus potest eripi dux; privato
cuilibet non potest auferri mentis propositum.
25. Philosophus ait: qui indutus laceram cannabinam diploidem,
cum indutis vulpinas et melinas pelles consistit, quin erubescat, is
nonne Yeou est? Non laedens nec cupidus, ubinam adhibebitur
quin bonus (1)? Tse lou toto tempore recitabat hoc (2); Confucius
ait: ea virtus qui sufficiet ut bonus sis?
26. Philosophus ait: anno frigescente, tunc demum scitur pinum et
cupressum serius flaccescere.
27. Philosophus ait: prudens non ambigit, perfectus non angitur,
fortis non timet.
28. Philosophus ait: datur capacitas simul studendi sapientae, quin
detur capacitas adeundi perfectionem; datur capacitas adeundi
perfectionem, quin detur capacitas persistendi; datur capacitas
persistendi, quin detur capacitas res trutinandi (3).
29. "Sylvestris cerasi flos fluctuans ille nutat! Qui non te cogitem?
Domus at longe distat." Confucius ait: nondum rem cogitat scilicet:
ecquid distantia negotii foret (4)?

 

 


PARS POSTERIOR.(乡党第十)


1. Confucius in patrio vico simplex erat, et videbatur non posse
loqui at ipse stans in majorum fano et regia aula, explicate
loquebatur, quamquam cum reverentia.
2. In regia cum inferioribus toparchis loquens valde firmus erat,
cum superioribus toparchis loquens affabili erat libertate. Principe
praesente, anxie venerabundus erat, et cum gravi decoro (1).
3. Si princeps accersito mandabat hospites excipere, color mutari
videbatur, pedesque erant veluti impediti. Obsalutans quibuscum
stabat, sinistrabat dextrabatve manus, vestibus ante et retro
composito modo: citato gradu introducebat, alas pandentis instar;
hospite abeunte, non praetermittebat reddere rationem, dicens:
hospes jam non vertit caput (2).
4. Ingrediebatur principis portam, inclinato corpore, ac si non
caperetur; stans non tenebat medium portae, incedens non calcabat
limen. Pertransiens regiam sedem, colore velut mutabatur, pedes
velut haerebant, ejusque verba videbantur non sufficere. Elevans
vestis limbum ascendebat aulam, inclinando corpus, retinebatque
halitum quasi non respiraret. Egressus, cum descendisset uno gradu,
remittebat vultus colorem, laetoque fiebat ore: ad extremum
scalarum, gressum concitabat, alas pandentis instar, et repetens
suam sedem adhuc venerabundus erat (3).
5. Tenens sceptrum inclinato erat corpore, quasi sustinendo impar,
elevabat in salutantis modum, demittebat ad dantis instar; mutabat
quasi praelians colorem, pedesque vix attollebat quasi haberet
impedimentum. Offerens regia munera habebat comem vultum,
privata autem praesentans laetabundus erat (1).
6. Sapiens noster non usurpabat violaceum colossinumque limbum;
rubro et purpureo colore non utebatur pro ordinaris vestibus (2).
Per calores, simplicem e puerariae fibris vestem solebat facere
exteriorem, et superinducere illam (3). Nigra vestis agnina pelle
subsuta erat, alba vestis hinnulei pelle, crocea vestis vulpina pelle;
ordinarius rheno promissus erat, contracta dextera manica (4).
Vulpis melisque spissioribus pellibus utebatur domi. Excepto
luctus tempore, nihil quod omitteret zonae suspendere (5). Nisi
esset sinuosus limus, utique suturis distinguebatur (6). Agnino
rhenone nigroque pileo non utebatur ad lugubre officium. Nova
luna omnino aulica veste utebatur ad principem salutandum.
7. In casto omnino utebatur nitida veste, ex tela: omnino usurpabat
cubitorium vestimentum habens longitudinem corporis cum
dimidio. Abstinendo omnino mutabat victum, domique certe
mutabat sedem (1).
8. Oryzam non respuebat mundatam, minutalia non respuebat
minutissima. Oryzam mucidam jamque vitiatam, piscem
putrescentem et carnem corruptam, non comedebat; colore
depravata non edebat, male olentia non edebat; vitiose praeparata
non edebat, nondum matura non edebat. Concisa minus recte non
edebat; non instructa suo embammate, non edebat. Carnes licet
abundarent, non committebat ut excederent oryzae succum; at
vinum carebat mensura, quin deveniret ad turbationem. Mercatum
vinum, mercatam succidiam non edebat. Non abstinebat gingiberis
esu. Hand nimius comedebat. Litato apud principem, nec per
noctem servabat carnes; sacrificii carnes non excedebant tres dies;
si enim excessissent tres dies, nemo comederet eas (2). Comedens
non confabulabatur, cubans non loquebatur. Vel rudem dapem et
oleraceum jusculum, omnino litabat, et certe cum reverentia (3).
9. Storea non recta, non sedebat.
10. Cum vici homines convivabantur, scipione utentibus egressis,
tunc egrediebatur. Vicanis concivibus supplicationem habentibus,
aulicis indutus stabat ad orientales scalas (4).
11. Mittens salutatum hominem in aliud regnum, iterato salutabat
tumque deducebat missum. Lou toparcha K'ang tse dono misit
pharmacum; facta prostratione recepit illud, dicens: ego K'ieou
nondum cognosco, non audeo degustare.
12. Equili conflagrato, Confucius rediens ab aula ait: an laesit
homines? quin peteret de equis.
13. Cum princeps donabat edulium, non omittebat componere
stoream, priusque illud degustabat (1): si princeps donabat carnem
crudam, non omittebat coquere eamque litare majoribus: si
princeps donabat animal vivum, profecto alebat illud. Si assidens
convivabatur cum principe, principe litante, ipse ante gustabat (2).
Aegrotans, si princeps inviseret ipsum, orienti obvertebat caput,
superaddebat aulicas vestes, eisque inducebat limbriatum cingulum
(3). Regio jussu advocatus, non expectato curru ibat.
14. Amico defuncto, si non esset ad quem confugeretur, aiebat: in
me sit funeris cura. Amicorum donis, etiamsi currus essent et equi,
si non erant litatae carnes, non reddebat prostrationem.
15. Cubans non jacebat uti cadaver, domi non adducebat vultum.
Videns lugubria indutum, licet familiaritate conjunctum, profecto
mutabatur vultu videns pileatum aut coecum, licet privato loco,
profecto adhibehat honorem. Ad lugubria indutum, super currus
fulcrum se inclinabat ei, seque inclinabat portanti census tabulas
(4). Si ei fieret opiparum convivium, profecto mutabat vultum et
assurgebat. Ad repentinum tonitru, ventumque vehementem,
profecto mutabatur vultu.
16. Conscendens currum, solebat recte stans tenere retinaculum. In
medio currus, non retro aspiciebat, haud praeceps loquebatur, nihil
suo digito monstrabat.
17. Ad aspectum statim evolat, volando circuit et postea sidit. Ait
montano ponte illa phasiana, quam tempori! ut opportune! Tse lou
converso ad eam, ter gracillans avolavit (1).
地板#
发布于:2013-09-07 00:23
CAPUT SEXTUM.(先进第十一)


1. Confucius ait: majores natu quoad civilitatem et harmoniam,
rustici habentur homines: posteriores natu quoad civilitatem et
harmoniam, sapientiores existimantur. At quoad ea exercenda, nae
ego sequar aevo priores.
2. Philosophus ait: qui me comitabantur in regnis T'chen et T'sai,
omnes non frequentant scholam jam (2). Pro virtute erant Yen yuen,
Min tse k'ien, Jan pe nieou, Tchong kong; facundia, Tsai ngo et Tse
kong; administratione, Jan yeou et Ki lou; litteratura, Tse yeou et
Tse hia.
3. Philosophus ait: Hoei non erat auxilio mihi; ex meis enim verbis
nullum erat quod non arrideret (3).
4. Philosophus ait: oh quam pins ille A1in tse k'ien! Alieni non
discrepant ab ejus parentum fratrumque praeconio (4).
5. Nan yong saepe repetebat illud (III. 22) candidae tessera (5):
Confucius sumens sui fratris filiam nuptui dedit ei.
6. Lou toparcha Ki k lang tse quaesivit discipulorum quis esset
amans sapientia studium: Confucius respondens ait: fuit Yen hoei
qui amabat sapientiae studium: at infeliciter brevis fuit vitae et
mortuus est: nunc vero nemo est.
7. Yen yuen defuncto, Yen lou postulavit Confucii currum, ut
faceret inde conditorium. Confucius ait: ingeniosa sit vel non
ingeniosa, unusquisque tamen praedicat suam sobolem: meus Li
defunctus habuit sandapilam, non vero conditorium; ego neque
pedes incessi, ut conficeretur illi conditorium: quandoquidem ego
sequutus magnorum magistratuum calcem, non possum pedester
ire (1).
8. Yen yuen defuncto, Confucius exclamavit: lieu! Coelum me
extinxit, coelum me perdidit!
9. Yen yuen emortuo, Confucius luxit eum efflictim; asseclae
dixerunt magister dolet nimium. Reponit: an fuit nimius dolor? At
si non hujus viri causa perdolescam, cujus vero causa?
10. Yen yuen demortuo, ipsius alumni volebant opulenter sepelire
illum; Confucius ait: non decet; discipuli munifice tumularunt eum.
Confucius exclamavit: Hoei habebat me sicut patrem; at ego non
potui considerare illum uti filium (2): non ex me fuit, sed ab istis
nonnullis alumnis.
11. Ki lou quaesivit modum serviendi spiritibus: Confucius ait:
nondum vales servire hominibus, qui valebis servire spiritibus?
Ausim ergo interrogare de morte. Reponit: nondum scis vivere, qui
scies mori?
12. Min tse stabat ad latus affabili ore, Tse lou animosa specie, Jan
yeou et Tse kong serio vultu; Confucius gaudebat: at iste Yeou, ait,
haud nacturus suam mortem videtur (3).
13. Regni Lou homines reaedificaturi erant Perennitatis ararium.
Min tse k'ien ait: si inhaereatis pristinae rei, quid vobis videtur? qui
necesse de novo aedifcare (4)? Confucius ait: iste homo vel non
loquitur; at loquens omnino obtinet attingere medium.
14. Philosophus ait: Yeou istius cythara quid facit in K 'ieou schola
(1)? Discipulis exinde non reverentibus Tse lou, Confucius
subjunxit: Yeou jam ascendit aulam, nondum introivit in penetralia
(2).
15. Tse kong interrogavit, Che inter et Chang, quis esset sapientior
Confucius ait Che quidem excedit, Chang non pertingit. Subjunxit:
si ita, tunc Che praecellit, nonne? Confucius reponit: excedere
aeque est ac non pertingere.
16. Ki cognomine, ditatus erat supra Tcheou Ducem, et tamen
discipulus K'ieou pro illo congerebat tributa, et sic accessione
illum augebat. Confucius inquit: non est meus discipulus jam: vos
filiolos resonare tympano ad illum impugnandum decebit.
17. T'chai quidem simplex, Chen est obtusus, Che fucatus, Yeou
agrestis.
18. Magister prosequitur: Hoei, oh ille propior erat! plerumque
rerum vacuus: Se minus accedebat coeli providentiae et opes
gliscebant; ejus cogitata tamen plerumque quadrabant (3).
19. Tse tchang percunctatus est bonae indolis hominum
conditionem; Conficius respondit: non calcabunt aliorum vestigia
(4), sed nec introibunt in sapientiae penetralia.
20. Philosophus ait: edisserens solida statim approbatur (5): sed an
verae virtutis est vir, an fucatae speciei homo?
21. Tse lou petiit: auditionem, statimne exsequar? Confucius
respondet: habes patrem fratremque superstites; secundum hoc,
quomodo ipso auditum statim id exequaris? Jan yeou petiit: audita
statimne perfciam? Confucius respondet: auditum, statim perficias
illud. Kong si hoa subjunxit: Yeou interrogavit an auditionem
statim exequeretur, et magister respondit habere patrem fratremque
superstites; K'ieou interrogavit an auditum statim exequeretur, et
magister respondit: auditum, statim perficias illud: T'che dubio
teneor, ausim quaestionem facere. Magister ait: K'ieou quidem
haesitabundus, ideo impuli illum: Yeou duos valet homines, ideo
retraxi illum.
22. Confucius angebatur in K'oang, et Yen yuen retrorsus manserat.
Confucius ait: ego existimabam te esse mortuum; reponit: magistro
superstite, Hoei qui ausit mori (1)?
23. Ki tse jan (2) quaesivit an Tchong yeou et Jan k'ieou possent
appellari magni administri. Confucius reponit: ego putabam te
facturum miram quaestionem; est vero de Yeou atque K'ieou
percontatio, Qui dicuntur magni administri, ii juxta jus inserviunt
principi, et si non possint, tunc cessant. Nunc Yeou atque K'ieou
possunt dici ad complementum administri. Subjunxit: at vero sunt
obsequentes nostrum, nonne? Confucius ait occidere patrem atque
principem, enimvero non obsequentur.
24. Tse lou jusserat Tse kao agere Pi gubernatorem; Confucius ait
noxius huic homini vir. Tse lou subjunxit: habet populum et
homines, habet Telluris Frugumque spiritus; quid necessum studere
libris, et tunc demum censeri didicisse? Confucius reponit: en cur
execror hujusmodi verbileves (3).
25. Tse lou, Tseng si, Jan yeou, et Kong si hoa ad latus assidebant.
Confucius ait: quod ego una die grandior sim quam vos, nolite me
sic considerare (4). Domi degentes, tunc dicitis; non me
cognoscunt. At si forte cognoscant vos, tunc quid agetis (5)? Tse
lou surgit praepropere, et respondens ait: mille quadrigarum
regnum coerceatur in grandiorum regnorum medio; auge id, per
legiones et cohortes; continua haec, per segetum penuriam et
olerum caritatem. Si Yeou illud administret, continenter ad tres
annos, potent efficere ut habeat fortitudinem, atque adeo sciat
tendere (6). Confucius subrisit illi. K'ieou, et tu quid? Respondens
ait: sit vix sexaginta septuagintave, vel etiam quinquaginta
sexagintave stadiorum. Si K'ieou administrarem illud, continenter
ad tres annos, possem efficere ut locupletem populum: at quoad
ejus ritus et musicam, id expectarem sapientiorem (1). T'che, tu
vero quomodo? Respondens ait: non dicam me id posse; sed
desidero addiscere. In parentalium fanorum rebus, atque regulorum
accessibus conventibusque, cum fusca veste nigroque pileolo,
vellem agere parvum administrum (2). Et tu Tien quomodo?
Pulsatione cithara intermissa, resultat adhuc sonus; deponit
citharam et assurgit, respondensque ait: differo a trium
discipulorum consilio. Confucius ait: quid officit? porro quisque
dicit suam sententiam. Ait: excedente vere, vernis vestibus jam
confectis, cum pileatis quinque sexve viris, et junioribus sex
septemve adolescentulis ablui in amne I, auram captare in luco On
yu, versusque canendo reverti (3). Confucius gementis instar
suspirans, ait: ego sto cum Tien (4). Tribus discipulis egressis,
Tseng si pone moratus est: Tseng si tunc ait: illa trium
discipulorum verba qui se habent? Confucius ait; enimvero quisque
significavit suum propositum, et nihil amplius. Subjunxit: at
magister quare subrisit discipulo Yeou? Reponit: administrandum
regnum juxta ritus: ejus autem verba non erant submissa; hac de
causa subrisi illi. At K'ieou vero numquid non de regno? Ecquando
vidisti, respondet Confucius, vel sexaginta septuagintave aut
quinquaginta sexagintave stadia, quin esset regnum (5)? At T'che
ipse nunquid non de regno? Gentilitia sacra, respondet Confucius,
et particulares generalesque conventus, si non regulorum, at cujus
erunt? Et si T'che habebitur parvus administer, quis poterit haberi
magnus?

 

 


PARS POSTERIOR.(颜渊第十二)


1. Yen yuen interrogavit de cordis perfectione. Confucius respondit
vincere seipsum, et redintegrare honestatis decorum, est virtutis
perfectio una die, devicto seipso et redintegrato decoro, totum
imperium acquiescet virtuti: fieri perfectus a seipso est; etiamne
pendebit ab aliis? Yen yuen subjunxit: liceat petere ejus elenchum.
Confucius respondit: contra decorum nihil cernas, praeter decorum
nihil audias, extra decorum nihil dicas, sine decoro nullus moveas.
Yen yuen ait: Hoei, licet non habilis, velim operari huic
documento.
2. Tchong kong interrogavit de interna perfectione. Confucius
respondit: egredere dorno, quasi videres magnum hospitem;
dispone populum, quasi tractares magnum sacrificium; ipsimet
quod nolis, ne conferas in alios; et in regno eximeris simultatibus,
in domo vacabis querimoniis. Tchong kong ait: Yong, quamvis non
habilis, velim exequi hoc documentum.
3. Se ma nieou interrogavit de animi perfectione. Confucius
respondit corde perfectus, scilicet cujus verba impedita sunt. Ait:
cujus verba sunt impedita, continuo dicetur corde perfectus jam?
Confucius reponit: actione percautus, locutione poteritne haud esse
impeditus?
4. Se ma nieou interrogavit de viro sapiente. Confucius respondit:
vir sapiens nec tristatur nec timet (1). Ait: qui non tristatur nec
timet, continuo dicetur vir sapiens jam? Confucius reponit: qui se
interius examinans nihil peccaverit, is quid tristabitur, quid
timebit?
5. Se ma nieou moerens ait: ceteri omnes habent fratres, ego solus
careo. Tse hia inquit: Chang audivi hoc: mors et vita habent
decretum, opes et nobilitas penes coelum: sapienti viro sibi
attendenti et nunquam intermittenti, cum aliis obsequioso atque
servanti officia, quatuor marium ambitu, omnes sunt fratres; vir
sapiens, qui dolebit quod careat fratribus?
6. Tse tchang interrogavit de perspicacia. Confucius respondit:
sensim insinuantis obtrectationes, et cuticula vulnerati accusationes,
non admittere, potest vocari perspicacitas: leniter instillatis
obtrectationibus, et pellicula affecti accusationibus non dare
cursum, potest continuo vocari profunda perspicacia jam (1).
7. Tse kong interrogavit de gubernatione. Confucius respondit:
suppetat annona, suppetant milites, et populus fidat tibi. Tse kong
ait: quod si omnino non possit aliter fieri quin demas, ex his tribus
quodnam primum? Inquit: demerem milites. Tse kong subjunxit: et
si omnino non possit aliter fieri quin demas, ex his duobus
quodnam primum? Demerem, inquit, victum: ab antiquitate, omnes
obnoxii morti; at populus sine fidelitate non stabit.
8. Regni Wei toparcha Ki tse t'cheng ait: sapiens sit simplex, et
satis est: quid uti cultu faciet? Tse kong ait: piget sane! magistri
sermo, sapientis est: at quadrijuges neque assequuntur linguam (2).
Morum cultus aeque ac naturae simplicitas, et simplicitas aeque ac
cultus: tigridis enim pardique corium, quasi canis ovisque corium
(3).
9. Ngai regulus sciscitatus a Yeou jo, ait: annus annona laborat,
sumptus non sulficiunt; quid faciam? Yeou jo respondens, ait:
quidni exigas decimam? Subjunxit: duae mihi adhuc non sufficiant;
si hoc, quorsum istud decimare (4)? Respondens ait: populo satis
habente, princeps quocum non satis habebit? Populo non satis
habente, princeps quocum satis habebit?
10. Tse tchang quaesivit de elevanda virtute et discernenda
hallucinatione. Confucius respondit: fundari fidelitate, sinceritate,
et progredi ad aequitatem, est evehere virtutem; amando aliquem,
velle ipsum vivere, aversando aliquem, velle ipsum mori, cumque
volueris ipsum vivere, rursus velle ipsum mori, est hallucinari (5).
11. T'si regni King regulus quaesivit de gubernatione a Confucio.
Confucius respondens ait: princeps sit princeps, subditus sit
subditus, pater sit pater, filius sit filius. Regulus exclamavit: belle
sane! revera si princeps non sit princeps, subditus non sit subditus,
pater non sit pater, filius non sit filius, licet praesto sit annona, num
ego potero frui?
12. Philosophus ait: "qui dimidio verbo possit dirimere lites, is
nonne ille Yeou?? Tse lou haud indormiebat promissis (1).
13. Philosophus ait: audiendis litibus, ego compar sum ceteris; at
illud potius efficere, ut ne sint litigantes.
14. Tse tchang interrogavit de gubernatione. Confucius respondit
animo incuba illi sine intermissione, opere exerce illam cum
fidelitate.
15. Philosophus ait: vir sapiens promovet aliorum bona, non
contribuit aliorum malis; vulgaris homo contrarius illius.
16. Lou toparcha Ki k'ang tse quaesivit de gubernatione a Confucio.
Confucius respondens ait: gubernatio est rectitudo: si tu praesis
cum rectitudine, quis audebit non esse rectus?
17. Ki k'ang tse angebatur ob latrones; quaesivit a Confucio, qui
respondens ait: si tu non sip, cupidus, etiamsi mercedem proponas
populo, non furabitur.
18. Ki k'ang tse quaesivit de gubernatione a Confucio, dicens: si
interficiam expertes lege, ut deveniatur ad habendum ordinem,
quomodo? Confucius respondens ait: cum tu geras
administrationem, quorsus uteris occisione? Tu velis bonum, et
populus bonus erit. Superioris sapientis virtus ventus est, inferioris
populi vis herba est; herba, incessente ipsi vento, profecto
incurvatur (2).
19. Tse tchang petiit litteratus qualis erit, ut possit dici illustris.
Confucius respondit: quis porro est, quem tu vocas illustrem? Tse
tchang respondens ait: sit in regno, faona profecto effertur; secubet
domi, fama certo celebratur. Confucius ait: hoc est famosus, non
illustris esse. Vir illustris est simplex, rectus, et amator aequitatis,
perpendit verba et examinat vultum (1), est que sollicitus ut se
subjiciat aliis: is versatus in regno, profecto illustris erit; versatus
domi, profecto illustris erit. Qui famosus est, specie praefert
virtutem, factis autem adversatur, et quin ea consistat minime
dubitat (2): is positus in regno, certo famosus erit; degens domi,
certo famosus erit.
20. Fan t'che comitatus ambulantem ad luci Ou yu radices, ait:
ausim interrogare de cumulanda virtute, corrigendis cupiditatibus,
et discernendis hallucinationibus. Confucius exclamavit: o
pulchram quaestionem! antehabere actus, posthabere acquisitionem
(3), nonne erit accumulare virtutem? impugnare sua vitia, non vero
impugnare aliorum vitia, num non erit corrigere passiones? ob
unius mane iram, oblivisci suam personam et usque ad suos
parentes, nonne hallucinatio est?
21. Fan t'che quaesivit de humanitate; Confucius respondit amare
alios. Quaesivit de prudentia; Confucius respondit: nosse alios. Fan
t'che nondum intellexerat. Confucius ait: evehendo rectos et
rejiciendo omnes improbos, potest fieri ut improbi corrigantur. Fan
t'che recessit, et visens Tse hia ait: nuper quidem ego revisi ad
magistrum, et interrogavi de prudentia; magister dixit: elevando
probos et rejiciendo omnes improbos, poterit feri ut mali
corrigantur: quid significat? Tse hia inquit: o foecundum effatum!
Choen tenens imperium, selectum inter omnes evexit Kao yao, et
improbitas evanuit. T'ang tenens imperium, selectum inter omnes
evexit I yn, et improbitas procul abivit.
22. Tse kong interrogavit de amicis; Confucius respondit: fideliter
commonefacias et belle dirigas eos; si nihil possis, tunc absiste, ne
ipsimet injuriam adsciscas (4).
23. Tseng tse ait: sapiens per litteraturam congreditur amicos, et
per amicos adjuvat perfectionem.

 

 


CAPUT SEPTIMUM.(子路第十三)


1. Tse lou quaesivit de populi regimine. Confucius respondit:
praeeas illi, labores ei (1). Rogavit plura; ait: iis ne lassescas.
2. Tchong kong agebat Ki familiae administrum, petiitque de
gubernatione. Confucius respondit: praemitte habentes officii
curam (2), condona parvas culpas, evehe sapientes et peritos. Ait:
qui noscam virtutem peritiamque, ut eveham illam? Respondit:
evehe quos tu noscas; quos vero tu non noveris, alii an ipsi missos
facient?
3. Tse lou ait: Wei princeps expectat magistrum, ut fungaris
magistratu: magister quid prius praestiturus (3)? Confucius
respondit: quod potissimum, nonne reformare appellationem (4)?
Tse Ion exclamavit: estne ita? magister digreditur; quorsum haec
reformatio? Confucius respondit quam rusticus iste Yeou! Sapiens
in iis, qum ipse necdum perceperit, quippe omittentis instar. Si
titulus non sit rectus, tunc appellatio non probatur (5); si appellatio
non probetur, tunc res non perficientur; si res non perficiantur, tunc
officia et harmonia non florebunt; si officia et harmonia non
floreant, tunc supplicia et poenae non quadrabunt; si supplicia et
poenae non quadrent, tunc populus non habet ubi ponat manus et
pedes. Ideo sapiens princeps quod nominat, certe decebit
denominari; et quod denominat, certe licebit peragi: sapiens
princeps in suis appellationibus nihil habet quod temere sit, idque
totum est.
4. Fan t'che rogavit doceri agriculturam. Confucius respondit: ego
haud par veterano agricolae. Rogavit doceri agere olitorem;
respondit: ego nec tanti ac veteranus olitor. Fan t'che exeunte,
Confucius ait: o vulgarem hominem, Fan siu! Si superior amet ritus,
tunc populi nemo audebit non revereri; si superior amet iustitiam,
tunc populi nemo audebit non acquiescere; si superior amet
sinceritatem, tunc populi nemo audebit non adhibere voluntatem.
Porro si ita, tunc quatuor regionum populi fasciatos gestabunt suos
infantes et accurrent. Quorsum uti agricultura?
5. Philosophus ait: didiceris Carmina tercenta; si collata tibi
administratione, nescias expedire, missusque ad quatuor regiones,
nequeas a te solo dare responsiones, licet multa, tamen cui usui
facient (1)?
6. Philosophus ait: si cujus persona sit recta, quin jubeat, tamen
agent; si ejus persona non sit recta, licet jubeat, non obsequentur.
7. Philosophus ait: Regnorum Lou et Wei administratio, sicut
germani fratres (2).
8. Confucius aiebat de Wei toparcha Kong tse king: bene degebat
domi; incipiens possidere, dicebat: aliquantulum cumulavi;
pauxillum habens, dicebat: circiter complete habeo; affatim habens,
dicebat: prope splendidum est.
9. Confucius adibat regnum Wei, Jan yeou rhedario. Confucius ait
multitudo quanta! Jan yeou subjunxit: cum multi sint, quid
praeterea addendum? ait: ditandi. Subjunxit: cum ditati fuerint,
quid adhuc addendum? ait: instruendi.
10. Philosophus ait: si esset qui me uteretur, evolutis anni mensibus
jam foret sat bene; tribus autem annis haberetur perfectio.
11. Philosophus ait: probum virum tenentem regnum centum annis,
etiam posse domare nefandos et abolere supplicia, proh! quam
verum illud effatum!
12. Philosophus ait: si haberetur verus rex, profecto uno saculo et
jam staret virtus (3).
13. Philosophus ait: si quis reformet suam personam, ad gerendum
magistratum quid negotii (1)? si nequeat reformare suam personam,
quo unquam reformabit alios modo?
14. Jan tse redeunte ex aula, Confucius petiit, cur tam sero?
Respondit fuerunt politica. Confucius ait: illius negotia scilicet (2);
si fuissent politica, licet non me utatur, mihi ipsi datum fuisset ea
audire.
15. Ting regulus petiit: unicum verbum, quod tamen valeat erigere
regnum, existitne? Confucius respondens ait: dictio, non potest
tantum illa portendere. At vulgi effatum ait: agere principem
difficile, agere ministrum non facile. Si noveris agendi principem
difficultatem, nonne prope est ut uno verbo jam erigatur regnum?
Instat: unicum verbum quicum pessumdetur regnum, existitne?
Confucius respondens ait: dictio non potest tantum illa portendere.
Vulgi effatum ait: ego nihil gaudeo in agendo regem, nisi quod
verba faciens, jam nemo mihi contradicat. Si illa bona sint et nemo
iis contradicat, nonne quidem pulchrum erit? Si non bona et Demo
iis contradicat, nonne prope est ut uno verbo jam pessumdetur
regnum (3)?
16. Oppidi Che praefectus interrogavit de gubernatione. Confucius
respondit: propinqui gaudeant, remoti adveniant.
17. Tse hia agens urbis Kiu fou praefectum, interrogavit de
gubernatione (4). Confucius ait: non sit voluntas praéceps, ne
respicias parva lucra. Si volentia praeceps, tunc mancus exitus; si
respicias modica lucra, tunc majores res non perficientur.
18. Oppidi Che praefectus monens Confucium ait: in meo pago
sunt qui recte procedunt: si cujus pater surripiat ovem, tunc filius
testatur hoc. Confucius ait: meorum popularium rectitudo differt ab
ista: pater pro filio celat, thus pro patre occultat; rectitudo inert
hujusmodi medio (5).
19. Fan t'che interrogavit de solida virtute. Confucius ait: domi
degens gravitatem, tractans negotia sedulitatem, agens cum aliis
fidelitatem serva; etiamsi adeas barbaras tribus, non licebit ca
rejicere.
20. Tse kong interrogans ait: quid agam ut possim vocari sapiens
candidatus (1)? Confucius respondit: actionibus propriis serva
pudorem, missus in quatuor regiones no dedecores principis
mandatum, et poteris vocari verus candidates. Subjunxit: ausim
interrogare quis a tali secundus? Respondet: quem generis cognatio
appellet pium in parentes, vici populares praedicent obsequentem
erga majores. Subjunxit: ausim interrogare quis ab hoc secundus?
Respondet: qui in verbis omnino sincerus, in actionibus omnino
tenax. Duriusculus hujusmodi, vulgaris homo sane: attamen etiam
poterit haberi ut secundus. Subjunxit: qui in praesens exercent
administrationem, quomodo sunt? Confucius ait; Eheu! modioli
quasillive (2) homunciones, qui digni ut numerentur!
21. Philosophus ait: si non inveniam mediam tenentes viam, quibus
communicem sapientiam, an non potius alta praesumentibus
rectique tenacibus? Alta praesumentes progrediuntur et aemulantur,
recti tenaces est quod nunquam agunt (3).
22. Philosophus ait: meridionales homines habent effatum dicens
homo qui careat constantia, nec potest agere hariolum medicumve:
sophos (4)! Si quis non reddat constantem suam virtutem, alii
excipient eum, probris. Confucius exclamavit: non consideratur; en
totum (5).
23. Philosophus ait: vir sapiens est concors, sed nulla coitione;
vulgaris homo coit, quin sit concors (6).
24. Tse kong interrogans ait: si pagi homines omnes ament
quempiam, quomodo? Confucius ait: nondum bene. Si pagi
homines omnes aversentur illum; quomodo? Confucius ait:
nondum bene; illud melius, si popularium boni ament illum, et qui
improbi sunt oderint illum.
25. Philosophus ait: viro sapienti facile servitur, at difficile satisfit:
si enim oblecteris cum non juxta rationem, non laetabitur; at quoad
ejus uti aliis, metitur capacitatem eorum. Vulgari homini difficile
famulatus, facile vero oblectamentum praestatur: si enim oblectes
illum, licet non juxta rationem, delectabitur; at quod ad ipsum
utentem aliis, exigit perfectionem.
26. Philosophus ait: vir sapiens est tranquillus et non superbus,
vulgaris homo est superbus et non tranquillus.
27. Philosophus ait: fortis, constans, habitu simplex, loquela tardus,
propior est perfectioni.
28. Tse lou interrogans ait: quid agam ut possim dici sapientiae
candidatus? Confucius respondet: animo fervidus, verbo stimulans,
ore comis, poteris dici candidatus; cum amicis fervidus et
stimulans, cum fratribus comis (1).
29. Philosophus ait: si probus vir erudiat populos septem annos,
etiam poterunt praesto esse militiae.
30. Philosophus ait: adhibere necdum instructos populos ad bellum,
hoc dicitur abjicere illos.

 

 


PARS POSTERIOR.(宪问第十四)


1. Discipulus Hien interrogavit quid erubescendum? Confucius
respondit: si regno viget ordo, gratis frui censu; si regnum careat
ordine, adhuc frui censu, pudendum est.
2. Praevalendi vim, jactantiam, aversionem, cupidinem non habere
locum, potest haberi perfectum? Confucius ait: potest censeri
difficile; perfectum vero ego non affirmo.
3. Philosophus ait: sapientiae alumnus qui cogitet commoditates,
non est dignus qui habeatur sapientiae alumnus.
4. Philosophus ait: si in regno viget ordo, elate loquere, elate age;
si regnum careat ordine, elate age, loquere submissius (2).
5. Philosophus ait: habens virtutem, profecto constat verbis; habens
verba, non continuo possidet virtutem; corde perfectus profecto
habet fortitudinem; fortis non certo habet cordis perfectionem.
6. Discipulus Nan kong koa petiit a Confucio dicens: I peritus
sagittandi, Ngao terris impellebat cymbam, et uterque non obtinuit
sunm moriendi modum (1). Yu et Tsi ipsimet terram coluerunt, et
tamen obtinuerunt imperium (2). Confucius non respondit. Nan
kong koa egresso, magister exclamavit: oh! quam sapiens iste vir,
quam aestimat virtutem iste vir!
7. Philosophus ait: sapiens qui non sit perfectus, datur quidem; at
nunquam invenitur vulgaris homo, qui perfectus sit.
8. Philosophus ait: quem amas, potesne non dure tractare? Si fidelis,
potesne non commonere?
9. Confucius dicebat: componentes diplomata, P'i chen crassius
exarabat illa; Che chou exigens expendebat illa; legationum
praefectus Tse yu concinne castigabat illa; e Tong li territorio Tse
t'chan lepore colorabat illa (3).
10. Quidam petiit do Tse t'chan; Confucius respondit: beneficus est
vir. Petiit de Tse si; respondit: oh ille! ille (4)! Petiit de Koan
tchong: respondit: is erat, ut expoliatus Pé toparcha urbis P'ien
trecentum familiis, indeque vescens crassioribus cibis, ad finem
aetatis sua nullum dederit indignationis verbum (5).
11. Philosophus ait: pauperem esse quin indigneris, difficilius;
divitem quin superbias, facilius.
12. Philosophus ait: Mong kont'cho agens Tchao et Wei familiarum
oeconomum, tunc vero excelleret: at non posset agere
principatuum T'eng et Sié toparcham (1).
13. Tse Ion interrogavit de perfecto viro: Confucius respondit: si
quis Tsang on tchong prudentiam, Kong t'cho temperantiam, Pien
praefecti Tchoang tse fortitudinem, et mei Jan k'ieou peritiam, haec
exornaverit ope rituum et musices, utique poterit censeri perfectus
vir (2). Addiditque hodiernus vero perfectus vir, nec necesse talis:
qui videns lucrum cogitet justitiam, videns periculum profundat
vitam, jamdiu facta pactione non obliviscatur perpetuae vita
pactum, etiam poterit censeri perfectus vir (3).
14. Confucius interrogans de Wei praefecto Kong chou wen tse a
quodam Kong ming kia ait: estne verum, quod tuus magister nec
loquitur, nec ridet, nec quid admittit? Kong ming kia respondens
ait: haec narrantes exaggerant. Meus dominus cum tempus est,
nonnisi tunc loquitur, hinc alii non fastidiunt ejus verba; cum
laetandum est, tunc vero ridet, hinc alii non sentiscunt ejus risum;
cum aequum est, tunc tantum recipit, hinc alii non gravantur ejus
acceptationem. Confucius ait: ita ille! At nunquid ille ita vere?
15. Philosophus ait: Tsang on tchong tenens Fang, petiit sibi
constitui haeredem in Lou: quamvis dicat se non coegisse
principem, ego non credo (44).
16. Philosophus ait: regni Tsin Wen regulus, fraudulentus erat et
minime rectus; regni T'si Hoan regulus, rectus erat et non
fraudulentus.
17. Tse lou ait: Hoan regulus occidit Ducis filium Kieou: Chao hou
commoritur illi, Koan tchong non commoritur; dico: nonne caruit
pietate (1)? Confucius respondit: Hoan regulum sub ductu
congregasse omnes regulos, quin adhiberet milites et currus, hujus
Koan tchong fuit virtus; quis sicut iste pius, sicut iste pius (2)?
18. Tse kong instat: nonne Koan tchong non fuit pius? Hoan
regulus occidit Ducis filium Kieou; non valuit commori, et insuper
adjuvit illum. Confucius respondit: Koan tchong adjuvit Hoan
Ducem, ut esset archon regulorum; semel restauravit imperium, et
populus usque in praesens recipit illius beneficium. Si non fuisset
Koan tchong, nos ipsi soluto capillo sinixtrorsum laciniam
fibularemus. Qui ergo instar vulgi hominis vulgique mulieris
praestans fidelitatem, seipsum strangulasset in fossa vel canali, ut
nemo ipsum cognoverit (3)?
19. Kong chou wen tse administer, magistratus Tchoan, cum Wen
tse simul ascendebat ad regiam. Confucius audiens id, ait: potest
haberi cultus (4).
20. Confucio dicente Wei Ling regulum carere honestate, K'ang
Lse ait si ita, cur tamen non excidit? Confucius respondet: Tchong
chou yu curat hospites et advenas, Precator T'o praeest avorum
fanis, Wang suen kia praepositus est exercitus cohortibus; quae
cum ita sint, quomodo ille excideret (5)?
21. Philosophus ait: si cujus verba non sint modesta, tunc exequi
illa erit difficile (1).
22. T'si toparcha, T'chen t'cheng tse, occiderat Kien regulum.
Confucius abluit caput corpusque, et regiam petens, rem detulit ad
Ngai regulum, dicens: T'chen heng interfecit suum principem; rogo
punias illum. Regulus ait: certiores facias illos tres dominos (2).
Confucius sibi dixit: quia ego subsequor magistratuum calcem (3),
non audebam quin monerem: et princeps dixit ut moneam illos tres
dominos (4)! Adivit tres dominos, et monuit. Non annuerunt.
Confucius respondit: quia ego subsequor magistratuum calcem,
non audebam quin monerem.
23. Tse lou qua sivit, qui serviendum principi. Confucius respondit:
ne decipias, et resiste illi.
24. Philosophus ait: vir sapiens sursum penetrat; vulgaris homo
deorsum progreditur (5).
25. Philosophus ait: veteres studebant pro se; prasentes student
propter hominum aestimationem.
26. Wei toparcha K'iu pé yu misit hominem ad Confucium.
Confucius copiam fecit illi sedendi, et interrogavit dicens: tuus
dominus quid agit? Respondens ait: meus dominus vellet minuere
sua errata, et nondum potuit. Legato egresso, Confucius exclamavit:
o legatum! qualem legatum
27. Tseng tse dicebat: sapientis cogitatio non excedit suum
officium (6).
28. Philosophus ait: sapiens modestus suis verbis, at excedens suis
actibus.
29. Philosophus ait: sapientis ratio triplex; et ego nullam attingo
corde perfectus, non tristatur; prudens, non hallucinatur; fortis, non
pavet. Tse Long reponit: magister ipse dicis (7).
30. Tse kong metiebatur homines; Confucius ait: Se jam sapiens
ergo! Ego vero tale otium non habeo.
31. Philosophus ait: non angor alios non me ipsum noscere; doleo
ipsum nihil posse.
32. Philosophus ait: qui non praesumit deceptiones, non supponit
diffidentias, at ceteroquin prior odoratur, is an non sapiens (1)?
33. Wei cheng meou alloquens Confucium ait: K'ieou, cur es tam
indesinenter sollicitus? Nonne id est agere suaviloquentem?
Confucius ait ego non audeo agere suaviloquentem, sed odi
pertinaciam.
34. Philosophus ait: famosus equus non laudatur a robore, laudatur
a sua tractabilitate.
35. Quidam ait: cum beneficiis retribuere simultates, quomodo?
Confucius respondit: cum quo retribues beneficia? Utitor aequitate
ad compensandas injurias, cum benefcio retribue beneficium.
36. Philosophus ait: nemo me novit, heu! Tse kong reponit: qui fit
ut nemo magistrum noscat? Confucius ait: non succenseo coelo,
non criminor homines; ab imis addiscens, ad altiora penetro; qui
me cognoscit, is an non coelum?
37. Lou civis Kong pé liao accusaverat Tse lou apud Ki suen.
Toparcha Tse fou king pé id retulit dicens: meus dominus certo
habet dubitantem animum a Kong pé liao; at meae vires adhuc
possent hujus cadaver exponere in foro vel regia. Confucius
respondit: rectam doctrinam acturam cursum necne, coelestis est
decreti; rectam doctrinam fore necne perituram, a coeli decreto est:
Kong pé liao, ille quid ad coeli decretum?
38. Philosophus ait: sapientes fugiunt saeculum; alii vero fugiunt
patriam; alli autem fugiunt tractandi speciem; alii demum fugiunt
loquendi modum (2).
39. Philosophus ait: qui sic facesserunt, septem sunt homines (1).
40. Tse lou pernoctavit in Che men. Matutinus janitor ait: undenam?
Tse lou respondit: ex K'ong cognominato. Ait: is scilicet, qui scit
aliquid impossibile, et tamen idipsum agit (2)?
41. Philosophus pulsabat chalcophonum in Wei; fuit qui gestans
corbulas, et pertransiens Confucii januam, exclamavit: quanto cum
affectu pulsat chalcoplionum (3)! Postmodum vero subjunxit: oh!
quam rudis ejus durities! Nemo ipsum agnoscit; ergo cessandum, et
nihil aliud. Si profundior est vadus, tunc supra zonam amictus
trajicias; si depressior, tunc vestes ad genu corripias (4). Confucius
ait: O pertinaciam! At non id difficile (5).
42. Tse tchang ait: Annalibus dicitur imperator Kao tsong, parentali
luctu, tres annos non fuisse locutus; quid signifcat (6)? Confucius
respondit: quid determinas Kao tsong? Antiquitatis homines omnes
ita: principe defuncto, singuli praefecti generatim administrabant
propria, cum dependentia a primario ministro per tres annos.
43. Philosophus ait: si superior amet ordinem, tunc populus facile
mandatur.
44. Tse lou interrogavit de viro sapiente. Confucius respondit
excolit se per suiipsius vigilantiam, Instat: itane, et nihil amplius?
Ait: excolit se indeque vota explet aliorum. Instat: itane, et
praeterea nihil? Ait: excolit se indeque tranquillat populum.
Excolere se ad pacem populi, Yao et Choen illi etiam laborabant de
hoc (7).
45. Yuen jang decussatis pedibus expectabat; Confucius ait: junior,
nec observasti majores; adultus, nec habuisti quod laudaretur; et
senior, nec moreris; id est esse cladem: et cum scipione pulsavit
ejus tibiam (1).
46. Kiué tang pagi puer deferebat mandata; quidam petiit de illo
dicens: proficit ergo? Confucius respondit: ego video illum
considere in dignitatis sede, video illum cum majoribus natu pariter
incedere: non est studiosus proficiendi, sed volens quamprimum
formatus evadere (2).

 

 


CAPUT OCTAVUM. (卫灵公第十五)


1. Wei Ling regulus percunctatus est strategiam a Confucio.
Confucius respondens ait: sacrificarum lancium pyxidumque res,
has quidem olim audivi; legionum turmarumque res, nondum eas
didici: postero die statim abiit. Dum esset in regno T'chen
intercepta annona: qui comitabantur infirmati sunt, et nemo poterat
surgere. Tse lou indignationem prodens ait sapienti etiam accidit
angustari? Confucius respondet: sapiens certe angustatur, at
vulgaris homo angustatus statim diffluit (3).
2. Philosophus ait: Se, tune hominem me censes, qui multa
didicerit eaque retinuerit? Respondens ait: ita; an aliter est? Ait:
aliter: ego per unum pervado totum (4).
3. Philosophus ait: Yeou, noscentes virtutem, pauci.
4. Philosophus ait: nihil agens et tamen recte gubernans, is nonne
Choen fait? Ille quid agebat? Recte se componens, recta spectabat
australem oram et nihil aliud.
5. Tse tchang petiit de libero agendi cursu. Confucius respondit:
sermo sit fidelis et verax, actio seria et matura, et vel in australium
borealiumque barbarorum regno cursum habebit. Si verba careant
fidelitate et veracitate, et opera non sint seria et cauta, vel oppido
aut pago, qui unquam cursum habebunt (1)? Cum stas, tunc
conspice ista constare in conspectu: insidens currui, tunc
contemplare ista adhaerere ad jugum: ita, et tunc demum cursus
liber erit. Tse tchang ista inscripsit in zomae fimbria (2).
6. Philosophus ait: Proh quam rectus, Wei historiographus Yu!
Cum regni viget ordo, instar est sagittae; cum regni jacet ordo,
instar sagittae est. Proh quantae sapientiae Wei magistratus Kiu pé
yu! Si regno viget ordo, tunc munere exercet; si regno jacet ordo,
tunc potest colligere et recondere illam.
7. Philosophus ait: si par est quicum loquaris, et non cum ipso
loqueris, perdis hominem: si non est par quicum loquaris, et cum
ipso loqueris, perdis verba: prudens non perdit hominem, et etiam
non perdit verba.
8. Philosophus ait: cordatus vir et perfectus homo, nullus quaerit
vivere ut officiat virtuti; datur qui profundit vitam, ut consummet
virtutem.
9. Tse kong quaerit qui evaderet perfectus. Confucius ait: artifex
volens perficere suum opus, profecto prius acuit sua instrumenta.
Immorans aliquo regno, servias ejus magistratuum sapientioribus,
consocieris ejus litteratorum probioribus.
10. Yen yuen consulit de administrando regno. Confucius respondit
induc dynastiae Hia calendarium: conscende dynastiae Yn currum:
indue dynastiae Tcheou tiaram: musica vero sit Concordia
pantomimica; rejice regni Tcheng cantiones, ablega garrulos
assentatores; Tcheng cantiones sunt voluptuosae, garruli
assentatores periculosi (3).
11. Philosophus ait: homo hand longe praemeditans, profecto habet
prope moerorem.
12. Philosophus ait: Proh actum est! ego nondum vidi amantem
virtutis sicut amatur formositas.
13. Philosophus ait: Lou minister Tsang wen tchong, an non is
furans est dignitatem? perspectam habet Lieou hia hoei illius
sapientiam, et tamen non secum evehit.
14. Philosophus ait: in seipsum graviter, leviter autem
animadvertendo in alios, sic procul arcebis odia.
15. Philosophus ait: qui non dicat: quomodo hoc, quomodo illud
(1); ego non habeo quod ipsi faciam jam (2).
16. Philosophus ait: turmatim convenientes tota die, si verba non
attingant aequitatem, sed ament producere privatam prudentiam,
proh! quanta insunt difficultate!
17. Philosophus ait: vir sapiens aequitatem assumit pro basi, cum
ritu exercet illam, in demissione patefacit illam, per sinceritatem
perficit illam. O vere sapientem (3)!
18. Philosophus ait: sapiens angitur se nihil posse, non aegrescit
quod alii non ipsum noverint.
19. Philosophus ait: sapiens aegre fert excedere vita quin suum
nomen sit laude dignum.
20. Philosophus ait: sapiens quaerit a se, vulgaris homo quaerit
apud alios (4).
21. Philosophus ait: sapiens est gravis sed sine offensione, est
socialis sed sine partium affectu.
22. Philosophus ait: sapiens nec ob verba elevat hominem, nec ob
hominem rejicit verba (5).
23. Tse Kong interrogans ait: estne unum verbum quod possit per
totam vitam peragi? Confucius ait: nonne illud est Charitas? Tibi
quod non vis, ne conferas in alios.
24. Philosophus ait: ego quoad alios, an ullum exaggerate deprimo,
an ullum exaggerate laudo? Et si sit quem exaggerate laudem, is
habet quod expertus sum (1). Iste populus est sane, tres fundatores
quicum juxta aequum jus egerunt (2).
25. Philosophus ait: ego adhuc nactus fui historiographum
omittentem incertorum scriptionem, et possessorem equorum
commodantem aliis conscendendos: at nunc evanuerunt jam.
26. Philosophus ait: phalerata verba perturbant virtutem; parva
intolerantia vero evertit magna consilia.
27. Philosophus ait: si multitudo odit quempiam, omnino
examinandus si multitudo quempiam amet, omnino examinetur.
28. Philosophus ait: homo potest amplificare doctrinam, non est
doctrina qua amplificet hominem (3).
29. Philosophus ait: peccare et non emendari, hoc dicitur vitium.
30. Philosophus ait: ego olim tota die non comedebam, tota nocte
non dormiebam, ut meditarer; nihil profeci; potius est addiscere.
31. Philosophus ait: excellens vir intendit sapientiae, non intendit
cibo sit agricultura, sterilitatis fames invenitur in illa, dum studium,
dignitatum census invenitur in illo: at sapiens angitur de sapientia,
non angitur de paupertate.
32. Philosophus ait: si intelligentia assequitur gubernandi rationem,
at virtus non valeat illam conservare, licet illam teneas, illam
profecto amittes: si intelligentia par sit illi, et virtus valeat illam
conservare, at non cum gravitate praesis populo, tunc populus non
reverebitur: si intelligentia attingat rem et virtus valeat rem
conservare, et cum gravitate regas populum, at hunc moveas non
juxta debitam normam, nondum perfectum erit (4).
33. Philosophus ait: excellens vir non potest in parvis cognosci, at
potest magna suscipere: vulgaris homo non potest magna suscipere,
at potest in parvis notescere (1).
34. Philosophus ait: populus quoad virtutem, potiorem habet quam
aquam et ignem (2). Aquam et ignem, ego vidi qui calcaret et
periret; nondum vidi qui insisteret virtuti et periret.
35. Philosophus ait: muneri habens virtutem, nec cedes magistro
(3). 36. Philosophus ait: sapiens est tenax, sed non pervicax.
37. Philosophus ait: serviens principi cordi habeat suum munus, et
posthabeat suum censum.
38. Philosophus ait: existit institutio sine hominum distinctione (4).
39. Philosophus ait: si vitae ratio non sit eadem, non convenitur ad
deliberandum.
40. Philosophus ait: sermo sit intelligibilis, et hoc satis.
41. Phonascus Mien visitatum advenerat: ad scalas, Confucius
monuit: scalae sunt; assequentem storeas, Confucius monuit: hic
storea: cum omnes consederint, Confucius admonuit eum dicens:
talis est hic, talis est illic. Musico Mien egresso, Tse tchang
sciscitatus ait: cum phonasco dicere talia, normane? Confucius ait:
ita; sane juvandi coecos phonascos norma.
4#
发布于:2013-09-07 00:24
PARS POSTERIOR.(季氏第十六)


1. Ki familia invasura erat Tchoan yu. Jan yeou et Ri lou revisentes
ad Confucium dixerunt: Dominus Ki mox habebit rem cum Tchoan
yu. Confucius ait: K'ieou, nonne est tuum hoc crimen? Ista Tchoan
yu, olim a priscis regibus habita est uti orientalis Mong domina;
praeterea est in regni confinium meditullio; estque reguli domui
subdita: quit ut invadatur fiet (1)? Jan yeou subjunxit: dominus vult
hoc; nos duo ejus ministri, ambo non volumus. Confucius
respondit: K'ieou, historiographus Tcheou jen habebat effatum sic
expressum: exerturus vires adeat dignitates; qui non possit, absistat;
si periclitantem non sustentet, prolabentem non erigat, tunc futurus
cuinam usui ille coeci ductor? Imo tuum die tum aberrat. Si tigris
vel urus effugiat e septo, si chelonium vei jaspis vitietur in arca
medio, id cujusnam culpa (2)? Jan yeou inquit: nunc illa Tchoan yu
bene munita est, et tamen proxima ad nostram Pi: si modo non
occupet, posterioribus generationibus certo erit filiorum
nepotumque sollicitudo. Confucius respondit: K'ieou, sapiens odit
hujusmodi renuentem dicere se velle rem, et firmiter praetexentem
rei excusationes. K'ieou audivi, tenentes regnum et habentes
familiam non angi infrequentia subditorum, sed angi non aequa
juris distributione; non angi paupertate, sed angi quod non sit pax.
Etenim si aequa distributio, non erit paupertas; si concordia, non
infrequentia; si pax, non erit eversio. Haec ita se habent (3):
quapropter si remotiores populi necdum se submittant, tunc
expolienda externa virtus ad attrahendos illos; cumque illos
attraxeris, illos tunc pace confirmes. Nunc tu Yeou cum K'ieou,
adjuvatis dominum vestrum; remotior populus non se subjicit, et
tamen non potestis attrahere (4); regnum divisum concidit
distrahiturque in partes, nec potestis conservare: et adhuc molimini
movere scuta et hastas in regni visceribus. Ego timeo ne Ki Suen
sollicitudo non versetur in Tchoan yu, sed inveniatur honorarium
diathyrum intra (5).
2. Confucius ait: cum in imperio viget ordo, tunc ritus, musiea, et
armis infigendae, punitiones ab imperatore procedunt: cum imperio
deest ordo, tunc ritus, musica et bellicae expeditiones a regulis
procedunt: si a regulis procedunt, circiter decem intra aetates, pauci
non amittent; si a toparchis procedunt, quinque intra aetates pauci
non amittent; si domestici ministri tenent regni potestatem, tres
intra aetates pauci non amittent. Si imperium tenet ordinem, tunc
administratio non erit penes toparchas; si imperium servat ordinem,
tunc plebis homines non disceptabunt.
3. Confucius addit: vectigalia abierunt e reguli domo, quinque
abhinc generationes; administratio devenit ad magnos magistratus,
a quatuor jam generationibus. Ideo isti tres Hoan reguli pronepotes
attenuati sunt (1).
4. Confucius ait: utiles sunt tres amicitiae, noxiae tres amicitiae:
congredi rectum, conjungi sincero, sociari multorum scio, utilitati
erit: congredi expertum fucandi, congredi peritum blandiendi,
congredi pronum garrulitati, damno erit.
5. Confucius ait: utiles sunt tres amores, perniciosi tres amores.
Amare discernere ritus et musicam, amare dicere aliorum bona,
amare multiplicare sapientes amicos, utilitati erunt. Delectari
effreni voluptate, delectari licentioribus vagationibus, delectari
epularum deliciis, intertrimento sunt (2).
6. Confucius ait: assistentis ad insignem virum dantur tria errata. Si
ejus sermo nondum te attigerit et loquaris, vocatur praecipitantia: si
sermo te attigerit, et non loquaris, vocatur occultatio; si nondum
observaveris vultus apparentiam et loquaris, vocatur coecitas.
7. Confucius ait: sapiens habet tria cavenda. Adolescentiae tempore,
sanguine et spiritibus nondum confirmatis, quod cavere est,
impudicitia continetur: cum attigerit suam maturam a tatem,
sanguine et spiritibus modo corroboratis, quod cavendum, consistit
in rixis: provectus ad suam senectutem, sanguine et spiritibus jam
fatiscentibus, quod caveat, est acquirendi cupiditas.
8. Confucius ait: sapiens tria sunt quae veretur; veretur coeli
numen, veretur magnos viros, veretur Sanctorum verba. Vulgaris
homo non cognoscit coeli numen, adeoque nec veretur: parvifacit
magnos viros, ludificatur Sanctorum verba.
9. Confucius ait: qui nativa sapiunt sapientia, primi sunt ordinis:
qui studio addiscunt eam, secundi sunt: qui obtusi student ei, rursus
ab his secundi: qui obtusi et non student, vulgus jam censentur
infimum (1).
10. Confucius ait: sapiens habet novem curas: in visu intendit
claritati, auditu intendit sagacitati, ore attendit comitati, habitu
attendit modestiae, verbis attendit fidelitati, actionihus intendit
sedulitati, dubitans cogitat interrogare, irascens cogitat secutura
incommoda, videns lucrum cogitat justitiam.
11. Confucius ait: aspicientes honum, quasi nequeant assequi (2);
aspicientes malum, quasi tangerent bullientem aquam: ego vidi
hujusmodi homines, ego audivi hujusmodi proverbium. At
latitantes domi ad rimandas suas notiones, et exercentes aequitatem
ad prodendam suam doctrinam, ego audivi hujusmodi proverbium,
nondum vidi hujusmodi homines (3).
12. T'si King regulus habebat equorum mille quadrigas; mortis die,
populus nullam invenit virtutem, quam celebraret. Pé i et Chou t'si
fame perierunt ad montis Cheou yang radicem; populus usque in
praesens celebrat illos. "Vere non pensat divitias, sed solum pensat
excellentiam" illud nonne de his dictum (4)?
13. T'chen king percunctatus a Pé yu ait: tu porro habuistine
extraordinariam auditionem? Respondens ait: nondum. Olim cum
solus staret, ego Li festinans pertransii aulam; inquit: studesne Odis?
respondi: nondum. Nisi studeas Versibus, non habebis unde
loquaris. Ego Li recessi, et studui Versibus. Altera die, cum etiam
solus staret, ego Li properans pertransii oecum; inquit: studesne
Ritibus? Respondi: nondum. Nisi studeas Ritibus, non habebis
unde consistas. Ego Li recessi et studui Ritibus. Audivi haec duo.
T'chen kang abiit, et gaudens ait: quaerens unum, teneo tria: audivi
de Versibus, audivi de Ritibus, et insuper audivi sapientem abstrahi
a suo filio. (1).
14. Regni principis uxorem, princeps appellans eam vocat
adjutricem, et adjutrix se nominans vocat parvam puellam: regni
homines appellantes eam vocant principem adjutricem, et
appellantes apud exteras ditiones vocant modicae virtutis minorem
principem; exterarum ditionum homines appellantes eam etiam
vocant principem adjutricem (2).

 

 


CAPUT NONUM.(阳货第十七)


1. Yang ho volebat conventum Confucium; Confucius non invisit:
dono misit Confucio porcellum (3). Confucius captavit tempus
illius absentiae, et ivit eum salutatum; offendit in via. Alloquens
Confucium ait: veni; ego tecum loquar; additque: sinu recondens
suum thesaurum, et turbatum relinquens suum regnum, poteritne
dici pius? Respondit: non potest. Amans operari publicis rebus, et
tamen passim amittens opportunitatem, poteritne vocari prudens?
Respondit: non potest. Dies, mensesque pertranseunt, anni haud
nos manent (4). Confucius respondit: bene; ego mox geram
magistratum.
2. Philosophus ait: Homines natura invicem approximant, morum
consuetudine invicem distant.
3. Philosophus ait: Duntaxat supremi ordinis sapientes cum infimi
ordinis insipientibus non mutantur.
4. Confucius accedens Ou civitatem, audivit fidium canticorumque
sonos Magister renidens vultu risit, aitque: jugulaturus gallinam
quorsum uti bovis cultro (5)? Tse yeou respondens ait: olim ego
Yen audivi a magistro dici (6): sapiens praeses si studet sapientiae
tunc amat alios, vulgi homines si student sapientiae, tunc facile
mandantur. Confucius ait: o duo tresve filioli, Yen hujus dictum
verum est: quod antea dixi, jocus scilicet (i).
5. Kong chan fou jao, usurpata Pi, rebellaverat (2): accersentem,
Confucius volebat adire; Tse lou aegre ferens ait: nusquam ire est
jam (3); quid necesse Kong chan familiam adire? Confucius ait:
ipse me vocavit; num vero de nihilo? Si quis me utatur, ego forte
effecero orientalem Tcheou (4).
6. Tse tchang petiit de vera virtute a Confucio. Confucius ait:
valens peragere quinque in imperio, est perfectus. Ausim ea
sciscitari. Respondit ut sit obsequiosus, magnanimus, sincerus,
sedulus, beneficus. Si obsequiosus, tunc non contemnetur; si
magnanimus, tunc demerebitur multitudinem; si sincerus, tunc alii
ei fident; si sedulus, tunc habebit effectum; si beneficus, tunc aptus
erit qui mandet aliis.
7. Tsin toparcha Pi hi accersente, Confucius volebat adire. Tse lou
ait: olim ego Yeou audivi a Magistro dici: si quis ipsemet in sua
persona agat non recte, sapiens non coit. Pi hi usurpata Tchong
meou rebellavit, et magister illum adit; quomodo hoc? Confucius
respondit: ita; fait hic sermo. Sed nonne dicitur: durum? perfricatur
quin attenuetur; et nonne dicitur: album, tingitur quin nigrescat (5)?
ego qui sim ventrosa cucurbita! qui potero suspendi et non
manducare!
8. Confucius ait: Yeou, tu audivistine sex notiones cum sex suis
obstructioibus? Assurgens ait: nondum. Sede, ego docebo te (6).
Amare humanitatem sine amore discendi, hujus vitium, inscitia:
amare scientiam sine amore addiscendi, hujus vitium evagatio:
amare fidelitatem sine amore addiscendi, hujus vitium offensio;
amare ingenuitatem sine amore addiscendi, hujus vitium
imprudentia; amare strenuitatem sine amore discendi, hujus vitium
perturbatio; amare fortitudinem, sine amore discendi, hujus vitium
temeritas.
9. Philosophus ait: o filioli, quare non studetis illi Carminum libro?
Per carmina possumus nos excitare, possumus nos inspicere,
possumus sociales evadere, possumus jure indignari, propiori
servire patri, remotiori servire principi (1), et multa scire de avium,
quadrupedum, herbarum, arborumque nominibus.
10. Confucius alloquens suum Pé yu ait: tu an non operaberis
Tcheou australibus et Chao australibus? Homo qui non operetur
Tcheou australibus et Chao australibus, is nonne videtur obversa
muro facie consistere (2)?
11. Philosophus ait: Ritum dici, ritum nuncupari, qui unquam
gemmas et serica significat? musices appellatio, musices appellatio,
qui unquam est campanae tympanique appellatio (3)?
12. Philosophus ait: habitu severi, intus autem flaccidi, comparati
ad vile vulgus, nonne illi sunt veluti perforantes transilientesque
parietem fures (4)?
13. Philosophus ait: vicorum integerrimi sunt virtutis pernicies (5).
14. Philosophus ait: in via audita statim in via enunciare, virtutis
est projectio (6).
15. Philosophus ait: abjecti homulli! qui possis cum iis servire
principi? Ii cum nondum id obtinuerint, anguntur ut illud obtineant;
cumque jam id obtinuerint, anguntur ne illud amittant. Si anguntur
no illud amittant, nihil erit quo non pertingant.
16. Philosophus ait: antiquitus, homines habebant tres defectus:
nune vero vel hujusmodi nec sunt (1). Priscorum spiritus elatio erat
lascivula; nunc temporis audacia est effrenatio: priscorum severitas,
rigida; nunc temporis severitas est iracunda pugnacitas: priscorum
ruditas, simplex; nunc temporis ruditas est versutia et nil aliud (2).
17. Philosophus ait: odi ostrum detrahens minio; odi Tcheng
modulationes, perturbantes graviorem musicam; odi acutum os,
subvertens regna et familias (3).
18. Philosophus ait: ego velim non amplius loqui. Tse kong
subjunxit magister si non loquatur, tunc nos discipuli quid
transmittemus? Confucius respondit: coelum qui unquam loquitur?
Quatuor tempora recurrunt, res omnes enascuntur: coelum an aliter
loquitur?
19. Jou pei volebat invisere Confucium; Confucius se excusavit ab
invaletudine; cumque deferens mandatum excederet fores, sumpsit
cytharam et cecinit, ut ille id audiret (4).
20. Tsai ngo interrogavit cur sit trium annorum luctus, quando anni
cursus jam sit diu multumque: si enim sapiens tres annos non
exerceat ritus, ritus profecto exolescunt; cumque tres annos non
agat musicam, musica profecto interibit. Et veteres fruges jam
desierunt, novae fruges jam ascenderunt in aream: et terebrans
scalptorium mutavit ignem. Anno igitur exacto poterit cessari (5).
Confucius respondit: et vesci illa oryza, et induere illa serica, in te
tranquille fores? Tranquille, inquit. Si tu tranquille, tunc facias ita.
At sapiens jacens in luctu, comedens exquisita non gustat, audiens
musicam non delectatur, penetralia inculens non quiescit; ideo non
faciet. Nunc tu tranquille feres, ergo facias illud (1). Tsai ngo
egresso, Confucius exclamavit: Yu iste non est pius. Filius natus
tres annos, tunc demum abstrahitur e patris matrisque sinu; hinc
triennii luctus, est imperio communiter usitatus luctus. Yu habetne
trium annorum amorem in suos parentes?
21. Philosophus ait: ad satietatem comedentes totam diem, quin
habeant cui applicant animum, proh! quanta implicantur
difficultate! At num non habent talos et scrupos? hos ducere adhuc
sapientius quam abstinere (2).
22. Tse lou ait: sapiens nonne primas dat fortitudini? Confucius
respondit: sapiens justitiam habet uti primam: dignitate eminens,
praeditus robore sine justitia, erit turbulentus: privatus homo,
habens robur et carens justitia, erit latro.
23. Tse kong ait: sapiens etiamne habet aversationes? Confucius ait
habet aversationes: aversatur divulgantes aliorum mala; aversatur
qui constituti infima conditione, tamen obtrectant superioribus;
aversatur fortes qui careant civilitate; aversatur intrepide audentes,
qui sint animo obtuso. Tum pergit: tu, Se, num praeterea habes
quos averseris? Aversor, inquit, qui alios explorant, id ducentes
prudentiae; aversor qui non cedunt, id reputantes fortitudinem;
aversor qui occulta exprobrantes id existimant ingenuitatem.
24. Philosophus ait: solummodo subnubae puella atque servitii
homines sunt tractatu difficiles: si propior ipsis accedas, tunc non
obsequentur; si longe sis illis, tunc indignabuntur.
25. Philosophus ait: qui aetate quadragenarius adhuc habeatur
invisus, illi finitum est jam (3).

 

 


PARS POSTERIOR.(微子第十八)


1. Wei Vicecomes inde discessit, Ki Vicecomes factus est
mancipium, Pi kan corripuit et occisus est. Confucius ait: Yn
habuit tres verae virtutis viros.
2. Lieou hia hoei agens judicem criminalem pluries munere
dejectus fuit (1). Alii dicebant: domine, an nondum licebit abire?
Respondit: si rectam tenens viam serviam aliis, quo ibo quin
pluries dejiciar? Si deflexum tenens iter serviam aliis, quid necesse
relinquere patrium regnum?
3. T'si King regulus recepturus Confucium ait: sicut Ki ministrum,
equidem ego non potero: juxta Ki inter et Mong medium tractabo
illum (2). At ego, inquit, jam senui; non potero ejus opera uti.
Confucius abiit.
4. T'si homines dono miserant muliebrem chorum: Lou toparcha Ki
hoan tse recepit eas, et tres dies non fuit regius congressus.
Confucius abiit (3).
5. Regni T'chou amens, Tsidyu (4), cantans atque praeteriens
Confucium, ait: o phoenix, phoenix! quantum virtus tua debilitata
est! at si praeteritum non potest impediri, futurum adhuc potest
praeverti (5); desiste tandem, oh, desiste: in praesens prosequentes
administrationem periclitantur. Confucius desiliit, volens cum illo
loqui: sed ille profugit et declinavit eum; nec potuit cum illo loqui.
6. T'chang tsiu et Kié, ni, bini stantes arabant. Confucius illos
pratervectus misit Tse lou interrogatum de vado. T'chang tsiu ait:
ille qui tenet currum quis est? Tse lou respondit: est Confucius. Ait:
estne regni Lou Confucius? Respondit: ita. Ait: ille cognoscit
vadum (6). Petiit a Kié ni. Kié ni ait: tu quis es? Respondit: sum
Tchong yeou. Ait: esne Louani Confucii discipulus? Respondens
ait: ita. Ait: torrentis instar ruens imperium totum ita est, et
quisnam sinet immutari (7)? Porro tu potius quam sequaris
fugientem homines litteratum (1), nonne satius sequeris fugientes
saeculum philosophos (2)? Et occabat semen quin intermitteret. Tse
lou ivit ad significandum. Confucius corde affectus exclamavit:
cum avibus et quadrupedibus non possumus una coire societatem:
ego igitur nisi horum hominum generi coeam, cui vero sociabor (3)?
Si imperio vigeret ordo, K'ieou nil conferret mutationi (4).
7. Tse lou dum sequens retro mansisset, offendit grandaevum
virum ad baculum gestantem cistellam. Tse lou interrogans ait:
domine, vidistine magistrum? Senex ait: quatuor membris non
laboras, quinque fruges non discernis (5): quis est tuus magister?
humi fixit suum baculum, et extirpabat herbas. Tse lou manus
junxit et stetit. Retinuit Tse Ion ad pernoctandum, occidit gallinam,
paravit millium, et apposuit illi; eique stitit suos duos filios.
Postera die, Tse Ion ivit ad significandum. Confucius ait occultus
est sapiens; jussitque Tse lou reverti et invisere cum: at cum
pervenit, jam abierat. Tse lou ait: abstinere magistratu non est
aequum. Si majorum juniorumque ordinem non potest violare (6),
principis subditique officia, quomodo ille negligit ea? Velle puram
servare suam personam, et tamen perturbare magnum societatis
ordinem! Sapiens magistratum gerit, expleturus suum officium:
doctrinam non habere cursum, jam scimus hoc.
8. Elapsi saeculo viri Pé i, Chou t'si, Yu tchong, I i, Tchou tchang,
Lieou hia hoei, et Chao lien (7). Confucius ait: non demittentes
suum animum nec deprimentes suam personam, nonne Pé i et
Chou t'si? Dictoque Lieou hia hoei et Chao lien, demississe
animum et depressisse personam, at verba quadrasse recto ordini,
actiones quadrasse communi sensui, illosque hujusmodi esse, et nil
aliud (1); dictoque Yu tchong et I i, occultos degisse, et licentius
locutos, at personam obtinuisse puritatem, suique subductionem
congruisse epikeiae (2): ego vero discrepo ab his; nil absolute
teneo, nil absolute respuo.
9. Primus phonascus, Tche, migravit in T'si; secundae; refectionis
musicus, Kan, adiit T'chou; tertia refectionis, Leao, petiit T'sai:
quartae refectionis, K'iué, contendit T'sin: tympanotriba Fang chou
accessit ad flumen; agitans tympaniolum, Ou, penetravit in Han;
secundus phonascus, Yang, et pulsans chalcophonum, Siang,
ingressi sunt in mare (3).
10. Tcheou Dux alloquens Lou regulum ait: sapiens non eliminat
sans consanguineos; non facit magnos administros indignari quod
non adhibeantur; veteranos et antiquos, si non sit gravis causa, tunc
non abjicit; non exigit perfectionem in uno homine (4).
11. Dynastia Tcheou habuit octo heroes, Pé ta et Pé kouo, Tchong
t'ou et Tchong hou, Chou yé et Chou hia, Ki soci et Ki kouo (5).

 

 


CAPUT DECIMUM.(子张第十九)


1. Tse tchang ait: sapientiae alumnus viso periculo exponens vitam,
viso lucro cogitans justitiam, in litamine memor reverentiae, in
funere attendens moerori, is satis jam.
2. Tse tchang ait: servans virtutem non generose, et credens
doctrina haud firmiter, qui meretur supputari, existens; qui meretur
supputari, non existens?
3. Tse hia scholae alumni quaesiverunt de amicitia a Tse tehang.
Tse tchang ait: Tse hia quid dicit? Respondentes dixerunt: Tse hia
dicit probatis, his consociator; qui non probantur, eos repelle. Tse
tchang exclamat: differt ab eo quod ego audivi; excellens vir
estimat sapientes et complectitur omnes, laudat bonos et miseratur
impotentes. Sumne ego magnus sapiens? ex hominibus quis erit
quem non admittam? sumne ego insipiens? alii sunt me repulsuri;
quomodo fiet illud repellere alios?
4. Tse hia ait: quamvis exilis ars, profecto habet quod sit spectatu
dignum. At si promoveas ad longe profunda, vereor ne obstructus
haereas; quapropter sapiens non exercet (1).
5. Tse hia ait: in diem perdiscens qua quis nondum possideat, et per
mensem nil obliviscens quae ipse jam teneat, potest dici jam
studiosus discendi.
6. Tse hia ait: late addiscere et serio velle, practica consulere et
proxima rimari, vera virtus invenitur inter haec (2).
7. Tse hia ait: varii artifices manent in foro ad perficiendum suum
opus; sapiens addiscit ad fastigium imponendum suae doctrinae
(3).
8. Tse hia ait: vulgaris homo quae peccaverit omnino fuco
cohonestat.
9. Tse hia ait: sapiens habet tres formas: si eminus suspicias illum,
severus videtur; si proximes illi, est comis; si audias ejus
sermonem, rigidus erit (4).
10. Tse hia ait: sapiens fidentem, tunc vero gravat suum populum;
si nondum fidens, tunc habebit pro divexante se (1): fidentem, tunc
vero reprehendit principem; si nondum fidens, tunc censebit
calumniari se.
11. Tse hia ait: in gravioribus officiis non transgredienti cancellos,
in minoribus officiis ultra citraque esse, licebit (2).
12. Tse yeou ait: Tse hia discipuli et sequaces, cum aspergunt,
verrunt, respondent aequalibus vel superioribus, accedunt vel
recedunt, tunc quidem bene; at vero accessoria haec: principale
autem deest: quomodo id stabit? Tse hia hoc audito, exclamavit:
Heu! Yen yeou fallitur. Sapientis institutio, ecquid anteponit et
tradit, ecquid posthabet et negligit? At comparandos ad plantas et
arbores juxta species distinctas, sapientis institutio quomodo potest
illudere (3)? Et qui complectens initium complectatur finem, is
nonne solus sanctus vir?
13. Tse hia ait: si magistratum gerenti superent vires, tunc studebit;
si studenti superent vires, tunc magistratum geret (4).
14. Tse yeou ait: parentalis luctus summum attingit in doloris
affectu, ibique sistit.
15. Tse yeou alt: meus sodalis Tchang, facit difficilia tentatu, at
nondum perfecta est virtutis.
16. Tseng tse ait: quam magnifice compositus ille Tchang! Sed
difficile est una cum eo colere internam virtutem.
17. Tseng tse ait: ego audivi a magistro hominem non solere ultro
exhaurire se: at nonne certo in parentum funere (5)?
18. Tseng tse ait: ego audivi a magistro de Lou toparchae, Mong
tchoang tse, pietate filiali, hujus alia posse imitatione attingi; at
illum non mutasse patris ministros, et patris administrationem, hoc
difficile praestari.
19. A domino Mong jussus Yang fou agere judicem criminalem,
petiit consilium a suo magistro Tseng tse; Tseng tse ait:
superioribus aberrantibus sa via, populus dissolvitur jamdudum. Si
assequeris rei veritatem, tunc deplorans miserare, et noli gaudere
(1).
20. Tse kong ait: imperatoris T'cheou improbitas non erat ita
immensa. Quapropter sapiens princeps horret considere imo
confluvio, quo totius imperii vitia simul confluunt (2).
21. Tse kong ait: sapientis principis defectus, similant solis
lunaeque eclipses: cum deficiunt, homines omnes id aspiciunt; cum
se emendaverint, homines omnes suspiciunt illos (3).
22. Wei toparcha Kong suen t'chao quaesivit a Tse kong dicens:
Confucius unde didicit? Tse kong ait: Wen et Ou imperatorum
instituta nondum deciderunt in terram, persistunt in hominibus:
sapientiores memorant eorum potiora, minus sapientes recordantur
eorum leviora, ut nusquam non existat Wen et On imperatorum
doctrina. Magister meus unde non didicit? et tum quid certi
magistri opus?
23. Lou toparcha Chou suen on chou alloquens magistratus in regia
ait Tse kong sapientior quam Confucius. Horum unus, Tse fou king
pé, id monuit Tse kong. Tse kong ait: sit in exemplum palatii
murale septum Se hujus mucus attingit humeros; explorando videre
est totius domus praestantiora. Magistri mucus est plurium
octipedum perticarum; nisi invenias ejus portam et ingrediaris, non
videbis parentalium aularum splendorem, variorumque
magistratuum opulentiam. Porro qui inveniant ejus portam, forte
pauci sunt: illud domini dictum nonne etiam merito?
24. Chou suen ou chou detrahebat Confucio. Tse kong ait: nullius
usus erit; Confucius non potent detractione minui: aliorum
hominum sapientia, colliculus aut collis scilicet, adhuc potest
transcendi; Confucius sol est et luna, non est unde superetur: alii
licet velint seipsos ab eo separare, ii qui officient soli et luna?
Potius patebit illos nescire rerum mensuram (1).
25. T'chen tse k'in compellans Tse kong ait: tu agis modeste;
Confucius qui est sapientior prae te? Tse kong ait: sapientiae
alumnus ex uno verbo aestimabitur prudens, ex uno verbo
aestimabitur imprudens; verba non possunt non invigilari. Magister
meus non potest attingi; sicut coelum non potest admotis scalis
conscendi. Magister assecutus rempublicam, fuisset quod dicitur
"sustentat populum et statim stabilitur, ducit illum et statim pergit,
tranquillat illum et statim adhaeret, excitat illum et statim fit
concors, ejus vita gloriosa, ejus mors complorata quo unquam
modo ille poterit attingi?

 

 


PARS POSTERIOR.(尧曰第二十)


1. Yao ait: heus, tu Choen, coelitus successionis ordo est in tua
persona. Sincere teneas ipsum medium: si quatuor mania
premantur egestate, coelestis census aeternum cessabit. Choen
etiam his usus mandatum tradidit Yu (2). Tang ait: ego homunculus
Li audeo adhibere nigrum taurum (3); audeo solemniter declarare
coram augustissimo supremo dominatore, quod habenti peccatum
non audeam parcere, et Altissimi ministros non tenebo absconditos;
his inscriptis in Altissimi corde (4). Jam si mea persona habeat
peccatum, non attinebit imperii populos; si imperii populi habeant
peccatum, peccatum erit in mea persona (5). Tcheou exercuit
magnam beneficentiam, at probos viros, hos ditavit. Licet, inquit,
tyrannus habeat summe propinquos, non valent meos integerrimos
viros; jam si populus habebit querimoniam, vertetur in me uno viro
(1). Sategit ponderum et mensurarum, examinavit leges et statuta,
restituit dejectos praefectos, et quatuor regionum administratio
cursum habuit: erexit destructos principatus, continuavit interruptas
prosapias, evexit latitantes privatos, et imperii populi ad eum
converterunt cor: quae pluris duxit popularia, annona, parentalia, et
sacrificia. Si liberalis ergo, tunc sibi conciliat multitudinem; si
sincerus, tunc populus fidit; si sedulus, tunc tenet effectum; si
aequus, tunc gaudio erit (2).
2. Tse tchang quaesivit a Confucio dicens: quomodo quis continuo
poterit agere regimen? Confucius respondit: magni faciat quinque
egregia, removeat quatuor vitia, et tunc poterit agere
administrationem. Tse tchang pergit: quaenam dicuntur quinque
egregia? Confucius respondet: sapiens princeps est beneficus, sed
sine expensis; gravans, sed sine offensione; desiderans, sed sine
cupiditate; prosperitate contentus, sed sine superbia; gravis, sed
minime ferus. Tse tchang instat: quid significat beneficus sine
impensis? Confucius ait: prosequens ea, quibus populus ditescit, ad
eum ditandum, sic nonne etiam beneficus et tamen nihil expendens?
Et si seligat quae possunt imponi, iisque gravet cum, similiter
ecquis indignabitur? Et si expetat humanitatem, et consequatur
humanitatem, item qui cupidus censebitur? Et si sapiens princeps
non distinguens plures paucioresque, non leviora graviorave,
nunquam audeat parvifacere, sic nonne etiam prosperitate
contentus et tamen non superbiens? Et si sapiens princeps
compositam gerat suam vestem pileumque, et honestate decoret
suum oculorum obtutum, ut majestate plenum subditi suspiciant et
vereantur eum, sic nonne etiam gravis sed minime truculentus? Tse
tchang ait: quaenam dicuntur quatuor vitia? Confucius respondit:
non instituere et tamen morte punire, dicitur tyrannis; sine
praemonitu uno intuitu velle opus absolutum, dicitur violentia;
remisse mandare et urgere certum tempus, dicitur grassatio; cum
aeque ipsum dandum erit alicui, erogandi recipiendi diffcultas
dicitur facere substitutum (3).
3. Philosophus ait: qui non agnoscit coeli providentiam, non habet
unde fiat sapiens. Qui haud noscit ritus, non habet unde consistat.
Qui non discernit sermones, non habet unde cognoscat homines.
5#
发布于:2013-09-07 00:49
我特别注意了众弟子的人名翻译:
Yeou tse(有子), Tseng tse(曾子),  Tse hia(子夏)。看得出来应该是遵循北方语系的发音。
在此特地向大家请教,如果根据上古汉语的发音,众弟子的名字应该如何用拉丁语翻译?我个人有点拿捏不准。


我在郭锡良的《汉字古音手册》将这些汉字读音截图如下,可否请诸位翻译一下?谢谢。

子:

图片:子.jpg


张:

图片:张.jpg


有:

图片:有.jpg


曾:

图片:曾.jpg


最后再加一个 濯 字,跟鄙人有关,呵呵,也有劳了。

图片:濯.jpg

[Qiyut于2013-09-07 10:11编辑了帖子]
6#
发布于:2013-09-07 08:46
楼上,看见这个帖子,瓦罗很吃惊遇见同好了。
拉丁文版论语不要期望太高,我指的是拉丁文本身。学习拉丁文应该主攻黄金时代的拉丁文范文。近代拉丁文已经有些罗曼语倾向了。
郭先生的古音拟音,是王了一先生一派的,自成系统。截图是上古音也就是南北朝以前的汉字发音。(古)字后面两字是反切注音,譬如张,端阳反/端阳切,就是端[t-]+阳[-iang]=张[tiang],现在的厦门话发[tiong]。你的濯,吴方言发[dzok][zok],厦门话[diok]
7#
发布于:2013-09-07 10:24
唔,弱问古代“普通话”以何地为标准音?
8#
发布于:2013-09-07 10:32
Qasoqaanga:楼上,看见这个帖子,瓦罗很吃惊遇见同好了。
拉丁文版论语不要期望太高,我指的是拉丁文本身。学习拉丁文应该主攻黄金时代的拉丁文范文。近代拉丁文已经有些罗曼语倾向了。
郭先生的古音拟音,是王了一先生一派的,自成系统。截图是上古音也就是南北朝以前...
回到原帖
谢谢斑竹指教。
现在上古汉语和古典拉丁语都有影响较大的构拟读音。我现在比较好奇的是,如果上古时期东西方就开始交流,那么其中诸子的名字会如何音译成拉丁语?
看前边截取的上古汉语的国际音标,有些发音不大好处理啊。比如 子 和 濯,可否近似处理为 Tsie 和 deauk?古典拉丁文要如何拼写才最合适呢?
9#
发布于:2013-09-07 10:34
一古斋主:唔,弱问古代“普通话”以何地为标准音?回到原帖
上古时期,一般认为是东都洛阳地区的发音。
10#
发布于:2013-09-07 10:52
古代文化交流,如果影响强烈,如希腊语之于拉丁语,梵语之于藏语,则输入语的语音会向输出语靠拢(拉丁字母表和藏语字母表都有本不属于自己的音的字母),如果影响是渐进缓慢的,如梵语之于汉语,希伯来语之于拉丁语,则寻求本族语语音框架内的代替,差不多就好。另外罗马人对于被其征服的蛮族的语言,通常会说蛮族语过于野蛮,不适合用拉丁文体现云云……
11#
发布于:2013-09-08 20:22
上古汉语与西方语言交流,最著名的就是《汉书》中「乌弋山离」,音译自Alexandria(亚历山大)。
黄金时代的拉丁语似乎没有塞擦音,因此对于汉语的塞擦音,一般都处理成 ti-或ci-。至于汉语的送气与不送气清音,一般都处理成拉丁语的清辅音,因为明清时代的北方标准语没有浊辅音。吴方言拼音版圣经则统统严格采用请浊辅音。
12#
发布于:2013-09-08 21:12
Qasoqaanga:上古汉语与西方语言交流,最著名的就是《汉书》中「乌弋山离」,音译自Alexandria(亚历山大)。
黄金时代的拉丁语似乎没有塞擦音,因此对于汉语的塞擦音,一般都处理成 ti-或ci-。至于汉语的送气与不送气清音,一般都处理成拉丁语的清辅音...
回到原帖
利玛窦的西字奇迹中对南京官话的描写区分送气不送气(但一律清音),送气音在字母右上角标一向右开口的半圆,我估计借自古希腊语的那个送气音符
13#
发布于:2013-09-09 07:50
这说明老外耳朵里,清浊是很分明而且辨义。可想而知当今没有浊音的普通话英语对老外可能是折磨。
14#
发布于:2013-09-12 19:30
Qasoqaanga:上古汉语与西方语言交流,最著名的就是《汉书》中「乌弋山离」,音译自Alexandria(亚历山大)。
黄金时代的拉丁语似乎没有塞擦音,因此对于汉语的塞擦音,一般都处理成 ti-或ci-。至于汉语的送气与不送气清音,一般都处理成拉丁语的清辅音...
回到原帖


“汉典”在每个字的下边,列出了广韵拟音所对应的罗马拼写,可参考一下:

比如 子 字:

廣韻目次:上六止
小韻反切聲母韻母聲調平水韻等呼韻部韻攝罗马字国际音标
即里上聲開口三等cix/ziiotsĭə




濯 字:

宋本廣韻


廣韻目次:去三十六效
小韻反切聲母韻母聲調平水韻等呼韻攝韻部国际音标罗马字
直敎去聲開口二等ɖʰaudrauh/deaw
廣韻目次:入四覺
小韻反切聲母韻母聲調平水韻等呼韻攝韻部国际音标罗马字
直角入聲開口二等ɖʰɔkdruk/deok



15#
发布于:2013-09-12 19:34
子:

罗马字                  国际音标
cix/ziio                  tsĭə

濯(入声):
国际音标              罗马字
ɖʰɔk                      druk/deok
16#
发布于:2013-09-13 08:53
不知道楼上引用的罗马字依据是什么。有一点是对的,二等字的确有介音-r-。但他不是颤舌音而是卷舌音。吴方言和闽方言都保留了相对的古音。闽方言抛弃了卷舌音,而吴方言将卷舌音处理成塞擦音。个人以为,没有入声的方言,音色将逊色不少。
17#
发布于:2013-10-13 10:43
非常谢谢楼主,顶一下
18#
发布于:2013-10-17 03:24
Qasoqaanga:这说明老外耳朵里,清浊是很分明而且辨义。可想而知当今没有浊音的普通话英语对老外可能是折磨。回到原帖
倒也不见得普遍是如此。我承认只是在说个人经验,但是在我的经验里,一般人还是有很多只是觉得哪里好像“怪怪的”,不见得真那么明确地知道它的不同之处,也不到用以辨义的地步。而且某些“老外”的英语对其他老外而言貌似也是一种折磨。^^"
19#
发布于:2014-01-18 22:09
太棒了
上一页
游客

返回顶部