CAPUT SEXTUM.(先进第十一)
1. Confucius ait: majores natu quoad civilitatem et harmoniam,
rustici habentur homines: posteriores natu quoad civilitatem et
harmoniam, sapientiores existimantur. At quoad ea exercenda, nae
ego sequar aevo priores.
2. Philosophus ait: qui me comitabantur in regnis T'chen et T'sai,
omnes non frequentant scholam jam (2). Pro virtute erant Yen yuen,
Min tse k'ien, Jan pe nieou, Tchong kong; facundia, Tsai ngo et Tse
kong; administratione, Jan yeou et Ki lou; litteratura, Tse yeou et
Tse hia.
3. Philosophus ait: Hoei non erat auxilio mihi; ex meis enim verbis
nullum erat quod non arrideret (3).
4. Philosophus ait: oh quam pins ille A1in tse k'ien! Alieni non
discrepant ab ejus parentum fratrumque praeconio (4).
5. Nan yong saepe repetebat illud (III. 22) candidae tessera (5):
Confucius sumens sui fratris filiam nuptui dedit ei.
6. Lou toparcha Ki k lang tse quaesivit discipulorum quis esset
amans sapientia studium: Confucius respondens ait: fuit Yen hoei
qui amabat sapientiae studium: at infeliciter brevis fuit vitae et
mortuus est: nunc vero nemo est.
7. Yen yuen defuncto, Yen lou postulavit Confucii currum, ut
faceret inde conditorium. Confucius ait: ingeniosa sit vel non
ingeniosa, unusquisque tamen praedicat suam sobolem: meus Li
defunctus habuit sandapilam, non vero conditorium; ego neque
pedes incessi, ut conficeretur illi conditorium: quandoquidem ego
sequutus magnorum magistratuum calcem, non possum pedester
ire (1).
8. Yen yuen defuncto, Confucius exclamavit: lieu! Coelum me
extinxit, coelum me perdidit!
9. Yen yuen emortuo, Confucius luxit eum efflictim; asseclae
dixerunt magister dolet nimium. Reponit: an fuit nimius dolor? At
si non hujus viri causa perdolescam, cujus vero causa?
10. Yen yuen demortuo, ipsius alumni volebant opulenter sepelire
illum; Confucius ait: non decet; discipuli munifice tumularunt eum.
Confucius exclamavit: Hoei habebat me sicut patrem; at ego non
potui considerare illum uti filium (2): non ex me fuit, sed ab istis
nonnullis alumnis.
11. Ki lou quaesivit modum serviendi spiritibus: Confucius ait:
nondum vales servire hominibus, qui valebis servire spiritibus?
Ausim ergo interrogare de morte. Reponit: nondum scis vivere, qui
scies mori?
12. Min tse stabat ad latus affabili ore, Tse lou animosa specie, Jan
yeou et Tse kong serio vultu; Confucius gaudebat: at iste Yeou, ait,
haud nacturus suam mortem videtur (3).
13. Regni Lou homines reaedificaturi erant Perennitatis ararium.
Min tse k'ien ait: si inhaereatis pristinae rei, quid vobis videtur? qui
necesse de novo aedifcare (4)? Confucius ait: iste homo vel non
loquitur; at loquens omnino obtinet attingere medium.
14. Philosophus ait: Yeou istius cythara quid facit in K 'ieou schola
(1)? Discipulis exinde non reverentibus Tse lou, Confucius
subjunxit: Yeou jam ascendit aulam, nondum introivit in penetralia
(2).
15. Tse kong interrogavit, Che inter et Chang, quis esset sapientior
Confucius ait Che quidem excedit, Chang non pertingit. Subjunxit:
si ita, tunc Che praecellit, nonne? Confucius reponit: excedere
aeque est ac non pertingere.
16. Ki cognomine, ditatus erat supra Tcheou Ducem, et tamen
discipulus K'ieou pro illo congerebat tributa, et sic accessione
illum augebat. Confucius inquit: non est meus discipulus jam: vos
filiolos resonare tympano ad illum impugnandum decebit.
17. T'chai quidem simplex, Chen est obtusus, Che fucatus, Yeou
agrestis.
18. Magister prosequitur: Hoei, oh ille propior erat! plerumque
rerum vacuus: Se minus accedebat coeli providentiae et opes
gliscebant; ejus cogitata tamen plerumque quadrabant (3).
19. Tse tchang percunctatus est bonae indolis hominum
conditionem; Conficius respondit: non calcabunt aliorum vestigia
(4), sed nec introibunt in sapientiae penetralia.
20. Philosophus ait: edisserens solida statim approbatur (5): sed an
verae virtutis est vir, an fucatae speciei homo?
21. Tse lou petiit: auditionem, statimne exsequar? Confucius
respondet: habes patrem fratremque superstites; secundum hoc,
quomodo ipso auditum statim id exequaris? Jan yeou petiit: audita
statimne perfciam? Confucius respondet: auditum, statim perficias
illud. Kong si hoa subjunxit: Yeou interrogavit an auditionem
statim exequeretur, et magister respondit habere patrem fratremque
superstites; K'ieou interrogavit an auditum statim exequeretur, et
magister respondit: auditum, statim perficias illud: T'che dubio
teneor, ausim quaestionem facere. Magister ait: K'ieou quidem
haesitabundus, ideo impuli illum: Yeou duos valet homines, ideo
retraxi illum.
22. Confucius angebatur in K'oang, et Yen yuen retrorsus manserat.
Confucius ait: ego existimabam te esse mortuum; reponit: magistro
superstite, Hoei qui ausit mori (1)?
23. Ki tse jan (2) quaesivit an Tchong yeou et Jan k'ieou possent
appellari magni administri. Confucius reponit: ego putabam te
facturum miram quaestionem; est vero de Yeou atque K'ieou
percontatio, Qui dicuntur magni administri, ii juxta jus inserviunt
principi, et si non possint, tunc cessant. Nunc Yeou atque K'ieou
possunt dici ad complementum administri. Subjunxit: at vero sunt
obsequentes nostrum, nonne? Confucius ait occidere patrem atque
principem, enimvero non obsequentur.
24. Tse lou jusserat Tse kao agere Pi gubernatorem; Confucius ait
noxius huic homini vir. Tse lou subjunxit: habet populum et
homines, habet Telluris Frugumque spiritus; quid necessum studere
libris, et tunc demum censeri didicisse? Confucius reponit: en cur
execror hujusmodi verbileves (3).
25. Tse lou, Tseng si, Jan yeou, et Kong si hoa ad latus assidebant.
Confucius ait: quod ego una die grandior sim quam vos, nolite me
sic considerare (4). Domi degentes, tunc dicitis; non me
cognoscunt. At si forte cognoscant vos, tunc quid agetis (5)? Tse
lou surgit praepropere, et respondens ait: mille quadrigarum
regnum coerceatur in grandiorum regnorum medio; auge id, per
legiones et cohortes; continua haec, per segetum penuriam et
olerum caritatem. Si Yeou illud administret, continenter ad tres
annos, potent efficere ut habeat fortitudinem, atque adeo sciat
tendere (6). Confucius subrisit illi. K'ieou, et tu quid? Respondens
ait: sit vix sexaginta septuagintave, vel etiam quinquaginta
sexagintave stadiorum. Si K'ieou administrarem illud, continenter
ad tres annos, possem efficere ut locupletem populum: at quoad
ejus ritus et musicam, id expectarem sapientiorem (1). T'che, tu
vero quomodo? Respondens ait: non dicam me id posse; sed
desidero addiscere. In parentalium fanorum rebus, atque regulorum
accessibus conventibusque, cum fusca veste nigroque pileolo,
vellem agere parvum administrum (2). Et tu Tien quomodo?
Pulsatione cithara intermissa, resultat adhuc sonus; deponit
citharam et assurgit, respondensque ait: differo a trium
discipulorum consilio. Confucius ait: quid officit? porro quisque
dicit suam sententiam. Ait: excedente vere, vernis vestibus jam
confectis, cum pileatis quinque sexve viris, et junioribus sex
septemve adolescentulis ablui in amne I, auram captare in luco On
yu, versusque canendo reverti (3). Confucius gementis instar
suspirans, ait: ego sto cum Tien (4). Tribus discipulis egressis,
Tseng si pone moratus est: Tseng si tunc ait: illa trium
discipulorum verba qui se habent? Confucius ait; enimvero quisque
significavit suum propositum, et nihil amplius. Subjunxit: at
magister quare subrisit discipulo Yeou? Reponit: administrandum
regnum juxta ritus: ejus autem verba non erant submissa; hac de
causa subrisi illi. At K'ieou vero numquid non de regno? Ecquando
vidisti, respondet Confucius, vel sexaginta septuagintave aut
quinquaginta sexagintave stadia, quin esset regnum (5)? At T'che
ipse nunquid non de regno? Gentilitia sacra, respondet Confucius,
et particulares generalesque conventus, si non regulorum, at cujus
erunt? Et si T'che habebitur parvus administer, quis poterit haberi
magnus?
PARS POSTERIOR.(颜渊第十二)
1. Yen yuen interrogavit de cordis perfectione. Confucius respondit
vincere seipsum, et redintegrare honestatis decorum, est virtutis
perfectio una die, devicto seipso et redintegrato decoro, totum
imperium acquiescet virtuti: fieri perfectus a seipso est; etiamne
pendebit ab aliis? Yen yuen subjunxit: liceat petere ejus elenchum.
Confucius respondit: contra decorum nihil cernas, praeter decorum
nihil audias, extra decorum nihil dicas, sine decoro nullus moveas.
Yen yuen ait: Hoei, licet non habilis, velim operari huic
documento.
2. Tchong kong interrogavit de interna perfectione. Confucius
respondit: egredere dorno, quasi videres magnum hospitem;
dispone populum, quasi tractares magnum sacrificium; ipsimet
quod nolis, ne conferas in alios; et in regno eximeris simultatibus,
in domo vacabis querimoniis. Tchong kong ait: Yong, quamvis non
habilis, velim exequi hoc documentum.
3. Se ma nieou interrogavit de animi perfectione. Confucius
respondit corde perfectus, scilicet cujus verba impedita sunt. Ait:
cujus verba sunt impedita, continuo dicetur corde perfectus jam?
Confucius reponit: actione percautus, locutione poteritne haud esse
impeditus?
4. Se ma nieou interrogavit de viro sapiente. Confucius respondit:
vir sapiens nec tristatur nec timet (1). Ait: qui non tristatur nec
timet, continuo dicetur vir sapiens jam? Confucius reponit: qui se
interius examinans nihil peccaverit, is quid tristabitur, quid
timebit?
5. Se ma nieou moerens ait: ceteri omnes habent fratres, ego solus
careo. Tse hia inquit: Chang audivi hoc: mors et vita habent
decretum, opes et nobilitas penes coelum: sapienti viro sibi
attendenti et nunquam intermittenti, cum aliis obsequioso atque
servanti officia, quatuor marium ambitu, omnes sunt fratres; vir
sapiens, qui dolebit quod careat fratribus?
6. Tse tchang interrogavit de perspicacia. Confucius respondit:
sensim insinuantis obtrectationes, et cuticula vulnerati accusationes,
non admittere, potest vocari perspicacitas: leniter instillatis
obtrectationibus, et pellicula affecti accusationibus non dare
cursum, potest continuo vocari profunda perspicacia jam (1).
7. Tse kong interrogavit de gubernatione. Confucius respondit:
suppetat annona, suppetant milites, et populus fidat tibi. Tse kong
ait: quod si omnino non possit aliter fieri quin demas, ex his tribus
quodnam primum? Inquit: demerem milites. Tse kong subjunxit: et
si omnino non possit aliter fieri quin demas, ex his duobus
quodnam primum? Demerem, inquit, victum: ab antiquitate, omnes
obnoxii morti; at populus sine fidelitate non stabit.
8. Regni Wei toparcha Ki tse t'cheng ait: sapiens sit simplex, et
satis est: quid uti cultu faciet? Tse kong ait: piget sane! magistri
sermo, sapientis est: at quadrijuges neque assequuntur linguam (2).
Morum cultus aeque ac naturae simplicitas, et simplicitas aeque ac
cultus: tigridis enim pardique corium, quasi canis ovisque corium
(3).
9. Ngai regulus sciscitatus a Yeou jo, ait: annus annona laborat,
sumptus non sulficiunt; quid faciam? Yeou jo respondens, ait:
quidni exigas decimam? Subjunxit: duae mihi adhuc non sufficiant;
si hoc, quorsum istud decimare (4)? Respondens ait: populo satis
habente, princeps quocum non satis habebit? Populo non satis
habente, princeps quocum satis habebit?
10. Tse tchang quaesivit de elevanda virtute et discernenda
hallucinatione. Confucius respondit: fundari fidelitate, sinceritate,
et progredi ad aequitatem, est evehere virtutem; amando aliquem,
velle ipsum vivere, aversando aliquem, velle ipsum mori, cumque
volueris ipsum vivere, rursus velle ipsum mori, est hallucinari (5).
11. T'si regni King regulus quaesivit de gubernatione a Confucio.
Confucius respondens ait: princeps sit princeps, subditus sit
subditus, pater sit pater, filius sit filius. Regulus exclamavit: belle
sane! revera si princeps non sit princeps, subditus non sit subditus,
pater non sit pater, filius non sit filius, licet praesto sit annona, num
ego potero frui?
12. Philosophus ait: "qui dimidio verbo possit dirimere lites, is
nonne ille Yeou?? Tse lou haud indormiebat promissis (1).
13. Philosophus ait: audiendis litibus, ego compar sum ceteris; at
illud potius efficere, ut ne sint litigantes.
14. Tse tchang interrogavit de gubernatione. Confucius respondit
animo incuba illi sine intermissione, opere exerce illam cum
fidelitate.
15. Philosophus ait: vir sapiens promovet aliorum bona, non
contribuit aliorum malis; vulgaris homo contrarius illius.
16. Lou toparcha Ki k'ang tse quaesivit de gubernatione a Confucio.
Confucius respondens ait: gubernatio est rectitudo: si tu praesis
cum rectitudine, quis audebit non esse rectus?
17. Ki k'ang tse angebatur ob latrones; quaesivit a Confucio, qui
respondens ait: si tu non sip, cupidus, etiamsi mercedem proponas
populo, non furabitur.
18. Ki k'ang tse quaesivit de gubernatione a Confucio, dicens: si
interficiam expertes lege, ut deveniatur ad habendum ordinem,
quomodo? Confucius respondens ait: cum tu geras
administrationem, quorsus uteris occisione? Tu velis bonum, et
populus bonus erit. Superioris sapientis virtus ventus est, inferioris
populi vis herba est; herba, incessente ipsi vento, profecto
incurvatur (2).
19. Tse tchang petiit litteratus qualis erit, ut possit dici illustris.
Confucius respondit: quis porro est, quem tu vocas illustrem? Tse
tchang respondens ait: sit in regno, faona profecto effertur; secubet
domi, fama certo celebratur. Confucius ait: hoc est famosus, non
illustris esse. Vir illustris est simplex, rectus, et amator aequitatis,
perpendit verba et examinat vultum (1), est que sollicitus ut se
subjiciat aliis: is versatus in regno, profecto illustris erit; versatus
domi, profecto illustris erit. Qui famosus est, specie praefert
virtutem, factis autem adversatur, et quin ea consistat minime
dubitat (2): is positus in regno, certo famosus erit; degens domi,
certo famosus erit.
20. Fan t'che comitatus ambulantem ad luci Ou yu radices, ait:
ausim interrogare de cumulanda virtute, corrigendis cupiditatibus,
et discernendis hallucinationibus. Confucius exclamavit: o
pulchram quaestionem! antehabere actus, posthabere acquisitionem
(3), nonne erit accumulare virtutem? impugnare sua vitia, non vero
impugnare aliorum vitia, num non erit corrigere passiones? ob
unius mane iram, oblivisci suam personam et usque ad suos
parentes, nonne hallucinatio est?
21. Fan t'che quaesivit de humanitate; Confucius respondit amare
alios. Quaesivit de prudentia; Confucius respondit: nosse alios. Fan
t'che nondum intellexerat. Confucius ait: evehendo rectos et
rejiciendo omnes improbos, potest fieri ut improbi corrigantur. Fan
t'che recessit, et visens Tse hia ait: nuper quidem ego revisi ad
magistrum, et interrogavi de prudentia; magister dixit: elevando
probos et rejiciendo omnes improbos, poterit feri ut mali
corrigantur: quid significat? Tse hia inquit: o foecundum effatum!
Choen tenens imperium, selectum inter omnes evexit Kao yao, et
improbitas evanuit. T'ang tenens imperium, selectum inter omnes
evexit I yn, et improbitas procul abivit.
22. Tse kong interrogavit de amicis; Confucius respondit: fideliter
commonefacias et belle dirigas eos; si nihil possis, tunc absiste, ne
ipsimet injuriam adsciscas (4).
23. Tseng tse ait: sapiens per litteraturam congreditur amicos, et
per amicos adjuvat perfectionem.
CAPUT SEPTIMUM.(子路第十三)
1. Tse lou quaesivit de populi regimine. Confucius respondit:
praeeas illi, labores ei (1). Rogavit plura; ait: iis ne lassescas.
2. Tchong kong agebat Ki familiae administrum, petiitque de
gubernatione. Confucius respondit: praemitte habentes officii
curam (2), condona parvas culpas, evehe sapientes et peritos. Ait:
qui noscam virtutem peritiamque, ut eveham illam? Respondit:
evehe quos tu noscas; quos vero tu non noveris, alii an ipsi missos
facient?
3. Tse lou ait: Wei princeps expectat magistrum, ut fungaris
magistratu: magister quid prius praestiturus (3)? Confucius
respondit: quod potissimum, nonne reformare appellationem (4)?
Tse Ion exclamavit: estne ita? magister digreditur; quorsum haec
reformatio? Confucius respondit quam rusticus iste Yeou! Sapiens
in iis, qum ipse necdum perceperit, quippe omittentis instar. Si
titulus non sit rectus, tunc appellatio non probatur (5); si appellatio
non probetur, tunc res non perficientur; si res non perficiantur, tunc
officia et harmonia non florebunt; si officia et harmonia non
floreant, tunc supplicia et poenae non quadrabunt; si supplicia et
poenae non quadrent, tunc populus non habet ubi ponat manus et
pedes. Ideo sapiens princeps quod nominat, certe decebit
denominari; et quod denominat, certe licebit peragi: sapiens
princeps in suis appellationibus nihil habet quod temere sit, idque
totum est.
4. Fan t'che rogavit doceri agriculturam. Confucius respondit: ego
haud par veterano agricolae. Rogavit doceri agere olitorem;
respondit: ego nec tanti ac veteranus olitor. Fan t'che exeunte,
Confucius ait: o vulgarem hominem, Fan siu! Si superior amet ritus,
tunc populi nemo audebit non revereri; si superior amet iustitiam,
tunc populi nemo audebit non acquiescere; si superior amet
sinceritatem, tunc populi nemo audebit non adhibere voluntatem.
Porro si ita, tunc quatuor regionum populi fasciatos gestabunt suos
infantes et accurrent. Quorsum uti agricultura?
5. Philosophus ait: didiceris Carmina tercenta; si collata tibi
administratione, nescias expedire, missusque ad quatuor regiones,
nequeas a te solo dare responsiones, licet multa, tamen cui usui
facient (1)?
6. Philosophus ait: si cujus persona sit recta, quin jubeat, tamen
agent; si ejus persona non sit recta, licet jubeat, non obsequentur.
7. Philosophus ait: Regnorum Lou et Wei administratio, sicut
germani fratres (2).
8. Confucius aiebat de Wei toparcha Kong tse king: bene degebat
domi; incipiens possidere, dicebat: aliquantulum cumulavi;
pauxillum habens, dicebat: circiter complete habeo; affatim habens,
dicebat: prope splendidum est.
9. Confucius adibat regnum Wei, Jan yeou rhedario. Confucius ait
multitudo quanta! Jan yeou subjunxit: cum multi sint, quid
praeterea addendum? ait: ditandi. Subjunxit: cum ditati fuerint,
quid adhuc addendum? ait: instruendi.
10. Philosophus ait: si esset qui me uteretur, evolutis anni mensibus
jam foret sat bene; tribus autem annis haberetur perfectio.
11. Philosophus ait: probum virum tenentem regnum centum annis,
etiam posse domare nefandos et abolere supplicia, proh! quam
verum illud effatum!
12. Philosophus ait: si haberetur verus rex, profecto uno saculo et
jam staret virtus (3).
13. Philosophus ait: si quis reformet suam personam, ad gerendum
magistratum quid negotii (1)? si nequeat reformare suam personam,
quo unquam reformabit alios modo?
14. Jan tse redeunte ex aula, Confucius petiit, cur tam sero?
Respondit fuerunt politica. Confucius ait: illius negotia scilicet (2);
si fuissent politica, licet non me utatur, mihi ipsi datum fuisset ea
audire.
15. Ting regulus petiit: unicum verbum, quod tamen valeat erigere
regnum, existitne? Confucius respondens ait: dictio, non potest
tantum illa portendere. At vulgi effatum ait: agere principem
difficile, agere ministrum non facile. Si noveris agendi principem
difficultatem, nonne prope est ut uno verbo jam erigatur regnum?
Instat: unicum verbum quicum pessumdetur regnum, existitne?
Confucius respondens ait: dictio non potest tantum illa portendere.
Vulgi effatum ait: ego nihil gaudeo in agendo regem, nisi quod
verba faciens, jam nemo mihi contradicat. Si illa bona sint et nemo
iis contradicat, nonne quidem pulchrum erit? Si non bona et Demo
iis contradicat, nonne prope est ut uno verbo jam pessumdetur
regnum (3)?
16. Oppidi Che praefectus interrogavit de gubernatione. Confucius
respondit: propinqui gaudeant, remoti adveniant.
17. Tse hia agens urbis Kiu fou praefectum, interrogavit de
gubernatione (4). Confucius ait: non sit voluntas praéceps, ne
respicias parva lucra. Si volentia praeceps, tunc mancus exitus; si
respicias modica lucra, tunc majores res non perficientur.
18. Oppidi Che praefectus monens Confucium ait: in meo pago
sunt qui recte procedunt: si cujus pater surripiat ovem, tunc filius
testatur hoc. Confucius ait: meorum popularium rectitudo differt ab
ista: pater pro filio celat, thus pro patre occultat; rectitudo inert
hujusmodi medio (5).
19. Fan t'che interrogavit de solida virtute. Confucius ait: domi
degens gravitatem, tractans negotia sedulitatem, agens cum aliis
fidelitatem serva; etiamsi adeas barbaras tribus, non licebit ca
rejicere.
20. Tse kong interrogans ait: quid agam ut possim vocari sapiens
candidatus (1)? Confucius respondit: actionibus propriis serva
pudorem, missus in quatuor regiones no dedecores principis
mandatum, et poteris vocari verus candidates. Subjunxit: ausim
interrogare quis a tali secundus? Respondet: quem generis cognatio
appellet pium in parentes, vici populares praedicent obsequentem
erga majores. Subjunxit: ausim interrogare quis ab hoc secundus?
Respondet: qui in verbis omnino sincerus, in actionibus omnino
tenax. Duriusculus hujusmodi, vulgaris homo sane: attamen etiam
poterit haberi ut secundus. Subjunxit: qui in praesens exercent
administrationem, quomodo sunt? Confucius ait; Eheu! modioli
quasillive (2) homunciones, qui digni ut numerentur!
21. Philosophus ait: si non inveniam mediam tenentes viam, quibus
communicem sapientiam, an non potius alta praesumentibus
rectique tenacibus? Alta praesumentes progrediuntur et aemulantur,
recti tenaces est quod nunquam agunt (3).
22. Philosophus ait: meridionales homines habent effatum dicens
homo qui careat constantia, nec potest agere hariolum medicumve:
sophos (4)! Si quis non reddat constantem suam virtutem, alii
excipient eum, probris. Confucius exclamavit: non consideratur; en
totum (5).
23. Philosophus ait: vir sapiens est concors, sed nulla coitione;
vulgaris homo coit, quin sit concors (6).
24. Tse kong interrogans ait: si pagi homines omnes ament
quempiam, quomodo? Confucius ait: nondum bene. Si pagi
homines omnes aversentur illum; quomodo? Confucius ait:
nondum bene; illud melius, si popularium boni ament illum, et qui
improbi sunt oderint illum.
25. Philosophus ait: viro sapienti facile servitur, at difficile satisfit:
si enim oblecteris cum non juxta rationem, non laetabitur; at quoad
ejus uti aliis, metitur capacitatem eorum. Vulgari homini difficile
famulatus, facile vero oblectamentum praestatur: si enim oblectes
illum, licet non juxta rationem, delectabitur; at quod ad ipsum
utentem aliis, exigit perfectionem.
26. Philosophus ait: vir sapiens est tranquillus et non superbus,
vulgaris homo est superbus et non tranquillus.
27. Philosophus ait: fortis, constans, habitu simplex, loquela tardus,
propior est perfectioni.
28. Tse lou interrogans ait: quid agam ut possim dici sapientiae
candidatus? Confucius respondet: animo fervidus, verbo stimulans,
ore comis, poteris dici candidatus; cum amicis fervidus et
stimulans, cum fratribus comis (1).
29. Philosophus ait: si probus vir erudiat populos septem annos,
etiam poterunt praesto esse militiae.
30. Philosophus ait: adhibere necdum instructos populos ad bellum,
hoc dicitur abjicere illos.
PARS POSTERIOR.(宪问第十四)
1. Discipulus Hien interrogavit quid erubescendum? Confucius
respondit: si regno viget ordo, gratis frui censu; si regnum careat
ordine, adhuc frui censu, pudendum est.
2. Praevalendi vim, jactantiam, aversionem, cupidinem non habere
locum, potest haberi perfectum? Confucius ait: potest censeri
difficile; perfectum vero ego non affirmo.
3. Philosophus ait: sapientiae alumnus qui cogitet commoditates,
non est dignus qui habeatur sapientiae alumnus.
4. Philosophus ait: si in regno viget ordo, elate loquere, elate age;
si regnum careat ordine, elate age, loquere submissius (2).
5. Philosophus ait: habens virtutem, profecto constat verbis; habens
verba, non continuo possidet virtutem; corde perfectus profecto
habet fortitudinem; fortis non certo habet cordis perfectionem.
6. Discipulus Nan kong koa petiit a Confucio dicens: I peritus
sagittandi, Ngao terris impellebat cymbam, et uterque non obtinuit
sunm moriendi modum (1). Yu et Tsi ipsimet terram coluerunt, et
tamen obtinuerunt imperium (2). Confucius non respondit. Nan
kong koa egresso, magister exclamavit: oh! quam sapiens iste vir,
quam aestimat virtutem iste vir!
7. Philosophus ait: sapiens qui non sit perfectus, datur quidem; at
nunquam invenitur vulgaris homo, qui perfectus sit.
8. Philosophus ait: quem amas, potesne non dure tractare? Si fidelis,
potesne non commonere?
9. Confucius dicebat: componentes diplomata, P'i chen crassius
exarabat illa; Che chou exigens expendebat illa; legationum
praefectus Tse yu concinne castigabat illa; e Tong li territorio Tse
t'chan lepore colorabat illa (3).
10. Quidam petiit do Tse t'chan; Confucius respondit: beneficus est
vir. Petiit de Tse si; respondit: oh ille! ille (4)! Petiit de Koan
tchong: respondit: is erat, ut expoliatus Pé toparcha urbis P'ien
trecentum familiis, indeque vescens crassioribus cibis, ad finem
aetatis sua nullum dederit indignationis verbum (5).
11. Philosophus ait: pauperem esse quin indigneris, difficilius;
divitem quin superbias, facilius.
12. Philosophus ait: Mong kont'cho agens Tchao et Wei familiarum
oeconomum, tunc vero excelleret: at non posset agere
principatuum T'eng et Sié toparcham (1).
13. Tse Ion interrogavit de perfecto viro: Confucius respondit: si
quis Tsang on tchong prudentiam, Kong t'cho temperantiam, Pien
praefecti Tchoang tse fortitudinem, et mei Jan k'ieou peritiam, haec
exornaverit ope rituum et musices, utique poterit censeri perfectus
vir (2). Addiditque hodiernus vero perfectus vir, nec necesse talis:
qui videns lucrum cogitet justitiam, videns periculum profundat
vitam, jamdiu facta pactione non obliviscatur perpetuae vita
pactum, etiam poterit censeri perfectus vir (3).
14. Confucius interrogans de Wei praefecto Kong chou wen tse a
quodam Kong ming kia ait: estne verum, quod tuus magister nec
loquitur, nec ridet, nec quid admittit? Kong ming kia respondens
ait: haec narrantes exaggerant. Meus dominus cum tempus est,
nonnisi tunc loquitur, hinc alii non fastidiunt ejus verba; cum
laetandum est, tunc vero ridet, hinc alii non sentiscunt ejus risum;
cum aequum est, tunc tantum recipit, hinc alii non gravantur ejus
acceptationem. Confucius ait: ita ille! At nunquid ille ita vere?
15. Philosophus ait: Tsang on tchong tenens Fang, petiit sibi
constitui haeredem in Lou: quamvis dicat se non coegisse
principem, ego non credo (44).
16. Philosophus ait: regni Tsin Wen regulus, fraudulentus erat et
minime rectus; regni T'si Hoan regulus, rectus erat et non
fraudulentus.
17. Tse lou ait: Hoan regulus occidit Ducis filium Kieou: Chao hou
commoritur illi, Koan tchong non commoritur; dico: nonne caruit
pietate (1)? Confucius respondit: Hoan regulum sub ductu
congregasse omnes regulos, quin adhiberet milites et currus, hujus
Koan tchong fuit virtus; quis sicut iste pius, sicut iste pius (2)?
18. Tse kong instat: nonne Koan tchong non fuit pius? Hoan
regulus occidit Ducis filium Kieou; non valuit commori, et insuper
adjuvit illum. Confucius respondit: Koan tchong adjuvit Hoan
Ducem, ut esset archon regulorum; semel restauravit imperium, et
populus usque in praesens recipit illius beneficium. Si non fuisset
Koan tchong, nos ipsi soluto capillo sinixtrorsum laciniam
fibularemus. Qui ergo instar vulgi hominis vulgique mulieris
praestans fidelitatem, seipsum strangulasset in fossa vel canali, ut
nemo ipsum cognoverit (3)?
19. Kong chou wen tse administer, magistratus Tchoan, cum Wen
tse simul ascendebat ad regiam. Confucius audiens id, ait: potest
haberi cultus (4).
20. Confucio dicente Wei Ling regulum carere honestate, K'ang
Lse ait si ita, cur tamen non excidit? Confucius respondet: Tchong
chou yu curat hospites et advenas, Precator T'o praeest avorum
fanis, Wang suen kia praepositus est exercitus cohortibus; quae
cum ita sint, quomodo ille excideret (5)?
21. Philosophus ait: si cujus verba non sint modesta, tunc exequi
illa erit difficile (1).
22. T'si toparcha, T'chen t'cheng tse, occiderat Kien regulum.
Confucius abluit caput corpusque, et regiam petens, rem detulit ad
Ngai regulum, dicens: T'chen heng interfecit suum principem; rogo
punias illum. Regulus ait: certiores facias illos tres dominos (2).
Confucius sibi dixit: quia ego subsequor magistratuum calcem (3),
non audebam quin monerem: et princeps dixit ut moneam illos tres
dominos (4)! Adivit tres dominos, et monuit. Non annuerunt.
Confucius respondit: quia ego subsequor magistratuum calcem,
non audebam quin monerem.
23. Tse lou qua sivit, qui serviendum principi. Confucius respondit:
ne decipias, et resiste illi.
24. Philosophus ait: vir sapiens sursum penetrat; vulgaris homo
deorsum progreditur (5).
25. Philosophus ait: veteres studebant pro se; prasentes student
propter hominum aestimationem.
26. Wei toparcha K'iu pé yu misit hominem ad Confucium.
Confucius copiam fecit illi sedendi, et interrogavit dicens: tuus
dominus quid agit? Respondens ait: meus dominus vellet minuere
sua errata, et nondum potuit. Legato egresso, Confucius exclamavit:
o legatum! qualem legatum
27. Tseng tse dicebat: sapientis cogitatio non excedit suum
officium (6).
28. Philosophus ait: sapiens modestus suis verbis, at excedens suis
actibus.
29. Philosophus ait: sapientis ratio triplex; et ego nullam attingo
corde perfectus, non tristatur; prudens, non hallucinatur; fortis, non
pavet. Tse Long reponit: magister ipse dicis (7).
30. Tse kong metiebatur homines; Confucius ait: Se jam sapiens
ergo! Ego vero tale otium non habeo.
31. Philosophus ait: non angor alios non me ipsum noscere; doleo
ipsum nihil posse.
32. Philosophus ait: qui non praesumit deceptiones, non supponit
diffidentias, at ceteroquin prior odoratur, is an non sapiens (1)?
33. Wei cheng meou alloquens Confucium ait: K'ieou, cur es tam
indesinenter sollicitus? Nonne id est agere suaviloquentem?
Confucius ait ego non audeo agere suaviloquentem, sed odi
pertinaciam.
34. Philosophus ait: famosus equus non laudatur a robore, laudatur
a sua tractabilitate.
35. Quidam ait: cum beneficiis retribuere simultates, quomodo?
Confucius respondit: cum quo retribues beneficia? Utitor aequitate
ad compensandas injurias, cum benefcio retribue beneficium.
36. Philosophus ait: nemo me novit, heu! Tse kong reponit: qui fit
ut nemo magistrum noscat? Confucius ait: non succenseo coelo,
non criminor homines; ab imis addiscens, ad altiora penetro; qui
me cognoscit, is an non coelum?
37. Lou civis Kong pé liao accusaverat Tse lou apud Ki suen.
Toparcha Tse fou king pé id retulit dicens: meus dominus certo
habet dubitantem animum a Kong pé liao; at meae vires adhuc
possent hujus cadaver exponere in foro vel regia. Confucius
respondit: rectam doctrinam acturam cursum necne, coelestis est
decreti; rectam doctrinam fore necne perituram, a coeli decreto est:
Kong pé liao, ille quid ad coeli decretum?
38. Philosophus ait: sapientes fugiunt saeculum; alii vero fugiunt
patriam; alli autem fugiunt tractandi speciem; alii demum fugiunt
loquendi modum (2).
39. Philosophus ait: qui sic facesserunt, septem sunt homines (1).
40. Tse lou pernoctavit in Che men. Matutinus janitor ait: undenam?
Tse lou respondit: ex K'ong cognominato. Ait: is scilicet, qui scit
aliquid impossibile, et tamen idipsum agit (2)?
41. Philosophus pulsabat chalcophonum in Wei; fuit qui gestans
corbulas, et pertransiens Confucii januam, exclamavit: quanto cum
affectu pulsat chalcoplionum (3)! Postmodum vero subjunxit: oh!
quam rudis ejus durities! Nemo ipsum agnoscit; ergo cessandum, et
nihil aliud. Si profundior est vadus, tunc supra zonam amictus
trajicias; si depressior, tunc vestes ad genu corripias (4). Confucius
ait: O pertinaciam! At non id difficile (5).
42. Tse tchang ait: Annalibus dicitur imperator Kao tsong, parentali
luctu, tres annos non fuisse locutus; quid signifcat (6)? Confucius
respondit: quid determinas Kao tsong? Antiquitatis homines omnes
ita: principe defuncto, singuli praefecti generatim administrabant
propria, cum dependentia a primario ministro per tres annos.
43. Philosophus ait: si superior amet ordinem, tunc populus facile
mandatur.
44. Tse lou interrogavit de viro sapiente. Confucius respondit
excolit se per suiipsius vigilantiam, Instat: itane, et nihil amplius?
Ait: excolit se indeque vota explet aliorum. Instat: itane, et
praeterea nihil? Ait: excolit se indeque tranquillat populum.
Excolere se ad pacem populi, Yao et Choen illi etiam laborabant de
hoc (7).
45. Yuen jang decussatis pedibus expectabat; Confucius ait: junior,
nec observasti majores; adultus, nec habuisti quod laudaretur; et
senior, nec moreris; id est esse cladem: et cum scipione pulsavit
ejus tibiam (1).
46. Kiué tang pagi puer deferebat mandata; quidam petiit de illo
dicens: proficit ergo? Confucius respondit: ego video illum
considere in dignitatis sede, video illum cum majoribus natu pariter
incedere: non est studiosus proficiendi, sed volens quamprimum
formatus evadere (2).
CAPUT OCTAVUM. (卫灵公第十五)
1. Wei Ling regulus percunctatus est strategiam a Confucio.
Confucius respondens ait: sacrificarum lancium pyxidumque res,
has quidem olim audivi; legionum turmarumque res, nondum eas
didici: postero die statim abiit. Dum esset in regno T'chen
intercepta annona: qui comitabantur infirmati sunt, et nemo poterat
surgere. Tse lou indignationem prodens ait sapienti etiam accidit
angustari? Confucius respondet: sapiens certe angustatur, at
vulgaris homo angustatus statim diffluit (3).
2. Philosophus ait: Se, tune hominem me censes, qui multa
didicerit eaque retinuerit? Respondens ait: ita; an aliter est? Ait:
aliter: ego per unum pervado totum (4).
3. Philosophus ait: Yeou, noscentes virtutem, pauci.
4. Philosophus ait: nihil agens et tamen recte gubernans, is nonne
Choen fait? Ille quid agebat? Recte se componens, recta spectabat
australem oram et nihil aliud.
5. Tse tchang petiit de libero agendi cursu. Confucius respondit:
sermo sit fidelis et verax, actio seria et matura, et vel in australium
borealiumque barbarorum regno cursum habebit. Si verba careant
fidelitate et veracitate, et opera non sint seria et cauta, vel oppido
aut pago, qui unquam cursum habebunt (1)? Cum stas, tunc
conspice ista constare in conspectu: insidens currui, tunc
contemplare ista adhaerere ad jugum: ita, et tunc demum cursus
liber erit. Tse tchang ista inscripsit in zomae fimbria (2).
6. Philosophus ait: Proh quam rectus, Wei historiographus Yu!
Cum regni viget ordo, instar est sagittae; cum regni jacet ordo,
instar sagittae est. Proh quantae sapientiae Wei magistratus Kiu pé
yu! Si regno viget ordo, tunc munere exercet; si regno jacet ordo,
tunc potest colligere et recondere illam.
7. Philosophus ait: si par est quicum loquaris, et non cum ipso
loqueris, perdis hominem: si non est par quicum loquaris, et cum
ipso loqueris, perdis verba: prudens non perdit hominem, et etiam
non perdit verba.
8. Philosophus ait: cordatus vir et perfectus homo, nullus quaerit
vivere ut officiat virtuti; datur qui profundit vitam, ut consummet
virtutem.
9. Tse kong quaerit qui evaderet perfectus. Confucius ait: artifex
volens perficere suum opus, profecto prius acuit sua instrumenta.
Immorans aliquo regno, servias ejus magistratuum sapientioribus,
consocieris ejus litteratorum probioribus.
10. Yen yuen consulit de administrando regno. Confucius respondit
induc dynastiae Hia calendarium: conscende dynastiae Yn currum:
indue dynastiae Tcheou tiaram: musica vero sit Concordia
pantomimica; rejice regni Tcheng cantiones, ablega garrulos
assentatores; Tcheng cantiones sunt voluptuosae, garruli
assentatores periculosi (3).
11. Philosophus ait: homo hand longe praemeditans, profecto habet
prope moerorem.
12. Philosophus ait: Proh actum est! ego nondum vidi amantem
virtutis sicut amatur formositas.
13. Philosophus ait: Lou minister Tsang wen tchong, an non is
furans est dignitatem? perspectam habet Lieou hia hoei illius
sapientiam, et tamen non secum evehit.
14. Philosophus ait: in seipsum graviter, leviter autem
animadvertendo in alios, sic procul arcebis odia.
15. Philosophus ait: qui non dicat: quomodo hoc, quomodo illud
(1); ego non habeo quod ipsi faciam jam (2).
16. Philosophus ait: turmatim convenientes tota die, si verba non
attingant aequitatem, sed ament producere privatam prudentiam,
proh! quanta insunt difficultate!
17. Philosophus ait: vir sapiens aequitatem assumit pro basi, cum
ritu exercet illam, in demissione patefacit illam, per sinceritatem
perficit illam. O vere sapientem (3)!
18. Philosophus ait: sapiens angitur se nihil posse, non aegrescit
quod alii non ipsum noverint.
19. Philosophus ait: sapiens aegre fert excedere vita quin suum
nomen sit laude dignum.
20. Philosophus ait: sapiens quaerit a se, vulgaris homo quaerit
apud alios (4).
21. Philosophus ait: sapiens est gravis sed sine offensione, est
socialis sed sine partium affectu.
22. Philosophus ait: sapiens nec ob verba elevat hominem, nec ob
hominem rejicit verba (5).
23. Tse Kong interrogans ait: estne unum verbum quod possit per
totam vitam peragi? Confucius ait: nonne illud est Charitas? Tibi
quod non vis, ne conferas in alios.
24. Philosophus ait: ego quoad alios, an ullum exaggerate deprimo,
an ullum exaggerate laudo? Et si sit quem exaggerate laudem, is
habet quod expertus sum (1). Iste populus est sane, tres fundatores
quicum juxta aequum jus egerunt (2).
25. Philosophus ait: ego adhuc nactus fui historiographum
omittentem incertorum scriptionem, et possessorem equorum
commodantem aliis conscendendos: at nunc evanuerunt jam.
26. Philosophus ait: phalerata verba perturbant virtutem; parva
intolerantia vero evertit magna consilia.
27. Philosophus ait: si multitudo odit quempiam, omnino
examinandus si multitudo quempiam amet, omnino examinetur.
28. Philosophus ait: homo potest amplificare doctrinam, non est
doctrina qua amplificet hominem (3).
29. Philosophus ait: peccare et non emendari, hoc dicitur vitium.
30. Philosophus ait: ego olim tota die non comedebam, tota nocte
non dormiebam, ut meditarer; nihil profeci; potius est addiscere.
31. Philosophus ait: excellens vir intendit sapientiae, non intendit
cibo sit agricultura, sterilitatis fames invenitur in illa, dum studium,
dignitatum census invenitur in illo: at sapiens angitur de sapientia,
non angitur de paupertate.
32. Philosophus ait: si intelligentia assequitur gubernandi rationem,
at virtus non valeat illam conservare, licet illam teneas, illam
profecto amittes: si intelligentia par sit illi, et virtus valeat illam
conservare, at non cum gravitate praesis populo, tunc populus non
reverebitur: si intelligentia attingat rem et virtus valeat rem
conservare, et cum gravitate regas populum, at hunc moveas non
juxta debitam normam, nondum perfectum erit (4).
33. Philosophus ait: excellens vir non potest in parvis cognosci, at
potest magna suscipere: vulgaris homo non potest magna suscipere,
at potest in parvis notescere (1).
34. Philosophus ait: populus quoad virtutem, potiorem habet quam
aquam et ignem (2). Aquam et ignem, ego vidi qui calcaret et
periret; nondum vidi qui insisteret virtuti et periret.
35. Philosophus ait: muneri habens virtutem, nec cedes magistro
(3). 36. Philosophus ait: sapiens est tenax, sed non pervicax.
37. Philosophus ait: serviens principi cordi habeat suum munus, et
posthabeat suum censum.
38. Philosophus ait: existit institutio sine hominum distinctione (4).
39. Philosophus ait: si vitae ratio non sit eadem, non convenitur ad
deliberandum.
40. Philosophus ait: sermo sit intelligibilis, et hoc satis.
41. Phonascus Mien visitatum advenerat: ad scalas, Confucius
monuit: scalae sunt; assequentem storeas, Confucius monuit: hic
storea: cum omnes consederint, Confucius admonuit eum dicens:
talis est hic, talis est illic. Musico Mien egresso, Tse tchang
sciscitatus ait: cum phonasco dicere talia, normane? Confucius ait:
ita; sane juvandi coecos phonascos norma.